Tilbake til søkeresultater
no previous icon next icon
Vis  kommentarertekstkritiske notervariantnoteralle noter åpne    Tekstkilder    Veiledning
Klikk på sidetall for å se faksimiler    
   
|1
LUDOVICI HOLBERGIIHOLBERGII]HOLBERGII] HOLBERGII. A HOLBERGII] HOLBERGII. A
AD
VIRUM PERILLUSTREM
EPISTOLA TERTIA.

Cum *Studiorum ac Lucubrationum mearum perpetuus Laudator, Adjutor ac Incitator fueris, jure mihi succensuisse visus es, qvod inconsulto te, cujus arbitratu ac consiliis regi soleo, molestum *Qvæsturæ onus in Universitate nostra subierim. Non minus ridicula tibi visa est hæc metamorphosis, qva e Philosopho Qvæstor, qvam prior illa, qva *e Corporali (Corporal) Philosophus sum factus. Ominatus es *Minervæ me nuntium missurum, cum totam Mercurio o|2peram meam addixerim. Et sane non sine causa ista tibi fingebas: nam
*Qvis locus ingenio, nisi qvis se carmine solo
Vexat?
Ipse qvoqve me intuebar tanqvam Musarum desertorem, satis gnarus, *qvod pectora hominum diversas adeo ac oppositas curas raro admittant. Cum viderem post istam transformationem novis jam curis distentum, pristinis me studiis vacare neqvire, *positis exiguis præmiis alios ad opera qvædam elegantiora excudenda acuere conatus sum. Isto sperabam commento mitiora reddere judicia eorum, qvi mihi tanqvam transfugæ Musarum nomine dicam mox scribere non dubitarunt. Credebam tamen post qvadraginta fere annorum continuos labores honestum esse *missionem tandem efflagitare ac *receptui canere: nam tot stipendia emeriti legitime & absqve nota desidiæ *exauctorari solent. Velum istud novo vitæ generi obtendens, *studiis rationalibus sepositis, totus in Rationum Libris aliqvot menses hærebam. At
*naturam expellas furca, tamen usqve recurrit*naturam expellas furca, tamen usqve recurrit]*naturam expellas furca, tamen usqve recurrit] solutae orationis modo positum in A *naturam expellas furca, tamen usqve recurrit] solutae orationis modo positum in A ;
vetus studendi ardor sufflaminatus |3aliqvamdiu penitus supprimi non potuit. Remanebant scintillæ sub cinere latentes, qvæ nova incendia pepererunt. *Ut verbo me expediam: *ad ingenium redii: Verum dicas animi morbum; nam, ut ait Poëta,
– – – – *tenet insatiabile multos
Scribendi cacoëthes, & ægro in corde senescit.
Nam æqve difficile est ardorem hunc penitus exstingvere, ac vitium eorum, qvi vini adusti potioni se semel voverunt. Per vices igitur me hodie Mercurius ac Minerva partiuntur; illum, ut officio, hanc, ut genio satisfaciam, colo: & qvoniam optime venduntur ac simul instruere creduntur libri, qvos scribo, utrumqve mihi numen propitium jam auguror, cum utriusqve commoda promovere qvodammodo videar. Et sane nunqvam ardentius studeo, qvam mensibus Decembri ac Junio, ubi rebus œconomicis, *mensæmensæ]mensæ] men sæ A mensæ] men sæ A rationibus, tabularum obsignationibus ac *perpetuo forensi strepitu animus qvidem a Studiis avocatur, sed simul ad studendum accenditur. Nam *veluti aqvæ aggeribus domitæ, cum claustra semel aperiuntur, eo sonantius ruunt, sic Studiorum remoræ ac simul stimuli sunt oppositæ |4sæpe occupationes. Verum hoc esse evincunt ea, qvæ tempore Qvæsturæ a me elaborata sunt Opera, qvorum tabulam in hac Epistola exhibebo.
*In Epistola antecedenti pollicitus sum Historiam Ecclesiasticam Danico idiomate. Intermissum aliquamdiu ob allatas nuper causas hoc opus tandem resumo, & postqvam extremam manum imposueram, edo sub titulo *Historiæ Ecclesiasticæ generalis a Christianismi incunabulis ad Reformationem Lutheri deductæ in IIbus volum. in Qvarto. Anni spatio distracta fuere cuncta exemplaria, novaqve mox facta est libri editio sumtibus Bibliopolæ Jacobi Preussii. In trita adeo ac toties iterata materia successum hunc mirareris. Nam Historiarum universalium mole jam diu laboramus, & ad solam tituli mentionem oscitant Literati. At varia sunt, qvæ librum hunc commendarunt. I. Creditur absqve studio partium scripta. Reprehenduntur sæpe Patres, laudantur nonnunqvam Hæretici, ipsiqve Pontifices Romani meritis non defraudantur encomiis. IIdo. Cum Historia Politica sa|5cræ perpetuo intermisceatur, aliud ex alio nectitur, finis alterius narrationis gradus est futuræ, Veriqve Hæresium, turbarum ac persecutionum fontes deteguntur, aliter ac in Annalibus iis, qvi facta confuse absqve causis pandunt, ac pro historiis nudos hæresium catalogos exhibent. IIItio. In Originibus Ecclesiasticis explanandis præcipuum studium posui. Uniuscujusqve Seculi Historiæ subnectitur imago Status Ecclesiæ ac Literarum. Hæc & alia materiam in se trivialem commendabilem ac qvasi novam reddiderunt. Ipse tamen non judico, sed aliorum judicia refero, *monstratqve successus Operis, oleum ac operam non perdituros eos, qvi versionem hujus Historiæ molirentur. Nam in re vel maxime trita & decies *recocta commendabilem se reddere potest Historicus: & notum est qvo successu Compendia qvædam historica scripserint *Pufendorfius, Bosvetus aliiqve. At temperamentum istud, qvod perpetuo servavi, medium tenendo inter *Godofredum Arnoldum & qvosdam nimis rigidos Lutheranos non omnibus ad palatum fuit. Sors ea est |6autorum, qvi nullis factionibus mancipati, solam veritatem historicam sectantur.
Isto labore defunctus, cum ob imbecillitatem corporis pluribus me non suffecturum ominarer, *certis aggressus sum præmiis studiosæ juventutis vires experiri, eidemqve themata qvædam moralia metrice elaboranda statis anni temporibus proponere. Mire plerisqve placuit hoc commentum, licet non deessent, qvi ob insolentiam rei vani hominis inceptionem judicarent. Fructus hujus instituti fuerunt qvinqve edita Specimina, qvæ typis vulgata *omnium manibus teruntur. *Incitati meo exemplo & alii Literarum Fautores alia themata iisdem legibus proposuerunt. Et effectum est his præmiorum stimulis, ut novi & huc usqve ignoti Poëtæ, qvi proprias vires ignoraverant, exsurgerent coronas emerituri. Jam vero hujus palæstræ vacatio est: fervet enim vulgo principium, & ardor paulatim langvescere solet. Hinc si renascantur exercitia ista, necesse judico, ut novis legibus novæ fiant invitationes, ita ut non modo juvenes, sed etiam viri ad ista specimina acuantur.
|7Durantibus hisce certaminibus, ipse ferias non egi: *tentavi ad imitationem Plutarchi vitas qvasdam illustrium virorum comparatas contexere. Singulis Heroum bigis præfigitur dissertatiuncula de virtutibus vel vitiis qvibusdam, qvibus *materiam suggerunt ipsæ Heroum res gestæ, seqvitur historia, & tandem subnectitur Comparatio ad exemplum Plutarchi. Heroës maximam partem Asiatici ac Indi sunt, qvorum res gestæ vulgo sunt incognitæ. Fusius hoc Opus describere supersedeo, cum *in Lingvam Germanicam versum extraneis qvoqve sit notum. An Autorem, qvem in hoc opere seqvor, assecutus qvodammodo sum, judicent alii: ipse, si vires judicii, materiæ ubertatem, græcæ lingvæ nitorem & libertatem scribendi respicio, tanto me viro comparare temerarium existimo. Sola scribendi libertas antiqvis inferiores reddit Historicos & Biographos nostri ævi, *ubi scriptores mercenarii & parasiti tanqvam pestilenti sidere omnia afflant, judiciaqve legentium perpetuis lenociniis ita corrumpunt, ut historiæ, qvæ ad exemplar candidæ antiqvitatis scri|8buntur, satyræ ac silli hodie putentur. Qvo favore a vicinis gentibus exceptum sit hoc opusculum, indicant *Ephemerides Hamburgenses ac Lipsienses. Lætor a viris sinceris ac judicibus competentibus, maxime cum ne nomine qvidem mihi noti fuerunt, hæc encomia emeruisse.
Dum huic operi incumbo, succinctam qvandam *Descriptionem edidi Bergarum Norvegiæ, ubi nasci mihi contigit. Non minus jucundum qvam utile habitum est hoc Opus, cum Civitas hæc vexata olim *variis factionibus, qvæ bella identidem civilia civerunt, amplam historiæ materiam præbeatpræbeat]præbeat] præbent A; præbeat SS præbeat] præbent A; præbeat SS .
Patet e novissimis his occupationibus *Poësi ac festivis operibus me nuntium jam misisse, ac ad ea sola, qvæ sene videntur digniora deflexisse. Ita enim ætati ac *temporum gravitati convenire judicabam. *Hinc celebratissimum istud Opus, qvod variis jam lingvis legitur, Iter scilicet Subterraneum ante aliqvot annos elaboratum supprimere omnino conabar, & licet ad edendum absqve intermissione stimularer ab Amicis, qvi in|9noxiam simul ac festivam hanc Fictionem judicabant, mens tamen immota mansit, nullisqve adhortationibus pertinacia ista everberari potuit. Tandem cum ad aures venerit Bibliopolæ cujusdam, in custodia mea asservari Manuscriptum, unde lucrum indubitatum faceret Editor, emptorem se professus non destitit crebris petitionibus me fatigare, donec tandem extorqveret. *Venditio tamen hac lege facta fuit, ut judicia Censorum exploraret, anteqvam ederet, ac ut nomen Autoris supprimeretur. Nam, licet jocos tantum innoxios ac totum qvoddam systema morale sed sale conditum, prout natura Operis exigit, complectatur Liber, nolui tamen postqvam semel ad solas res graves ac serias animum adverteram, novæ exponi censuræ *Catonum qvorundam, qvi qvicqvid festivum ac amœnum est, nauseant, reprehendunt, ac christiano homine indignum judicant. Verebar, ne in ista temporum gravitate ac annis jam ad senium vergentibus vitulari ac repuerascere viderer. Verebar stultas ac ineptas interpretationes, qvibus Fabulæ morales ac ingenii lusus vulgo |10subjiciuntur, qvæ cuivis homini molestæ ac incommodæ sunt, maxime vero viro jam ætate provecto ac perpetuo ægrotanti. Evenit fere, qvod ominabar: primum & unicum libri exemplar impressum, qvod e Germania huc allatum fuit, *totam Urbem commovebat; audiebantur passim murmura ac sinistræ interpretationes, maxime vero eorum, qvi Librum non legerant; historia innumeris commentariis & additionibus interpolatur, totaqve ita refingitur fabella, ut novum opus & alium autorem suspicarer. Talis erat animorum æstus, donec in manus illorum incideret, qvi prudenter ac sobrie judicant: tunc paulatim detumuere procellæ & ad sanam mentem redierunt pleriqve. Dico plerosqve: nam datur certum hominum genus, qvod in rebus vel maxime liqvidis mysteria suspicatur & claves qværit. Isti clavium in qvalibet re Qvæsitores *infestissima Reipublicæ literariæ insecta sunt; nam *nodos in scirpo qværunt, & ea scribentibus affingunt, qvæ ipsi somniant. Ut mysticæ huic genti qvodammodo satisfaciam, claves operis candide hic dabo.
|11In Patria mea non pauci sunt homines utriusqve sexus, qvi de commerciis cum Faunis ac Lemuribus audacter loqvuntur, atqve in colles ac montium antra a subterraneis se abreptos sanctissime jurant: horum stultitia, qvæ materiam & argumentum suggessit Fictioni, ridetur in Fabulæ Heroë Klimio. Characteres, qvi in Opere sparsim reperiuntur, tot sunt ac tam varii, ut integrum compendium Doctrinæ Moralis exhibeant; hinc, qvot paginæ sunt, tot claves dandæ. Fateor, Satyram qvodammodo dici posse ob stilum dentatum, qvo vitia exprimuntur. At cum tela promiscue in totum genus humanum torqventur, Satyra est Philosopho non indigna: & forsitan dictio adstricta nimis, timida ac sine nervis aliis videbitur, cum natura ejusmodi operum poscat, ut sint aculeata, utqve pungant simul ac delectent. Cavendum tamen sedulo est, ne ultra limites exspatientur autores, & ne cum singulis sed cum toto genere humano rem habeant. Hanc legem si seqvantur, non satyras scribunt, sed instruunt, non lædunt, sed medentur; qvo latior est sa|12tyra, eo minus satyræ nomen meretur; excusatius est totum genus humanum, qvam unam solam gentem perstringere; excusatius totam gentem, qvam unam familiam: deniqve minus acerba est satyra, qvæ integram familiam ludit, qvam qvæ dicit:
*Pastillos Rufinus olet, Gorgonius hircum.
Ad jocos Philosophicos, qvi liciti semper habiti fuerunt, jure refertur Iter hoc Subterraneum, cum Characteres, qvi exhibentur, ii sunt, qvi unicuiqve genti aptari possunt. Nulla igitur opus est clave, ubi porta stat aperta, & nulla solutione, ubi nullus nodus. In gratiam tamen claviqværentium totam rem explicatam dabo: exponendo, qvæ in hac Fabula delectant, pungunt ac instruunt.
Tota Historia, cum tantum vehiculum sit præceptorum ac meditationum moralium, mere nugax est. Argumentum Fabulæ, ut nuper indicavi, mutuatum est a stultitia popularium qvorundam, qvi commercia cum subterraneis crepant. Fingitur in Orbem Subterraneum detrusus Fabulæ Heros; qvæ fictio ob gratiam novitatis commendari potest. Viri |13fata stupenda ob varietatem Lectoris animum afficiunt & delectant; miræ Creaturarum formæ finguntur, & qvidem tales, qvæ nemini in mentem venerint, uti constat, de Arboribus loqvacibus, de Instrumentis musicis ratione præditis. Catastrophe Historiæ Lectoris animum percellit, cum semihoræ spatio Monarchiæ Fundator in pauperem Philosophiæ Baccalaureum transformetur. Hinc sunt, qvi animi tantum causa, & ut tempora fallant, lectionem hujus Libelli iterent. Hæc omnia nugacia sunt, sed non inanes omnino nugæ, cum ad legendum stimulent illos, qvi præcepta nimis tetrica nauseant: & veluti Horologium Epitaphio suo qvondam annexuit Trimalchio, ut qvisqvis horas inspiceret, vellet, nollet, nomen suum legeret; ita in gratiam eorum, qvi solis jocis delectantur, seria nugis condiuntur. Nam nisi Piscator hanc escam hamis imposuerit, qvam appetituros scit pisciculos, sine spe prædæ moratur in scopulo; ita maximi sæpe nominis Philosophi festivos delectabilesqve apologos commenti sunt, ut præcepta moralia cum audiendi qvadam ille|14cebra inculcarent. Qvod attinet ad Doctrinam morum, qvæ Operis præcipuus scopus est, characteres, qvi sparsim disseminantur, maximam partem paradoxi sunt; Virtutes ac Vitia ea sunt, qvorum specie sæpe decepti, Junonem pro nube amplectimur. Præcipuus vero character est eorum, qvorum ignea ingenia omnia pollicentur, qvi rem celeriter percipiunt, sed penitus haud perspiciunt. Hos vulgo ad cœlum tollere solemus, qvos tamen Gens Potuana cum otiosis ambulatoribus comparat, qvoniam perpetuo movendo nil promovent. Prudentes vero, cum proprias vires ac negotiorum molem metiantur, ac proinde tardi ac timidi sint ac gradibus testudineis procedant, ignavos & stupidos vocare solemus. Utriusqve characteris imago daturdatur]datur] detur A; datur SS datur] detur A; datur SS in gentibus Potuana & Martiniana. Hinc Klimius noster illic ob ingenii celeritatem, hic vero ob tarditatem lignum judicatur, ex qvo Mercurius fieri non potest. Ejusdem indolis sunt reliqvi characteres: qvicqvid enim Klimio nostro, qvi ex hypothesi vulgari virtutes ac vitia metitur, obvium fit, paradoxon est, & |15qvod primo intuitu improbat post seriam meditationem miratur, laudat ac extollit, adeo ut totum fere opus eo collineet, ut errores populares expugnentur, & species virtutum ac vitiorum ab ipsis vitiis ac virtutibus solicite distingvantur. Pleriqve morum censores contra avaritiam, libidinem, profusionem & alia id genus vitia usqve ad ravim declamant; sed hoc est cramben centies coctam recoqvere, & ea repetere, qvæ lippis ac tonsoribus cognita sunt ac vulgata. Sonantia tantum verba sunt, qvæ auribus obstrepunt, sed corda non movent. Vere hi docent, qvi decisis, amputatisqve falsis opinionibus, veras retinent, qviqve vulgares errores oppugnant, & larvas fucatis virtutibus detrahunt. Si qvis jactantius istud a me dici autumet, sciat non de opere me, sed de scopo tantum Operis loqvi: dico Philosophi moralis officium esse instruere potius, qvam declamare aut tragico hiatu bacchari in vitia, qvæ ipsi peccatores agnoscunt. Eo collineant præcepta hujus Fabulæ: de arte vero & dexteritate Scribentis judicent alii. Istud tantum monere operæ est, ut si qvis com|16parando Opusculum istud cum aliis qvibusdam splendidis fabulis moralibus, langvidum ac sine nervis judicet, sciat non eandem ubiqve esse scribentium sortem. In Germania, Gallia ac præsertim in Anglia, ubi qvicqvid in mentem venerit, effundere licet, & ubi compedes ingeniis non injiciuntur, facilius est judicii ac ingenii vires proferre, qvam in Septentrione nostro, ubi rigidissimis vexamur censuris, qvibus efficitur, ut impetus scribentis torpeat ac aculei hebescant. Hinc licet in nostris terris exsurgerent Poëtæ ac Philosophi, qvi cum Anglis pari passu ambularent, vix tamen maturescerent. Cursor, qvi inter spinas & per devia ac abrupta ad metam tendit, tardius attingit, qvam ille, qvi per plana ac pervia rapide currit; at istud non pedum sed viarum vitio imputandum. Sub ferula Magistri nemo bene cantat: metu, cura ac solicitudine liber erit animus, si vires exerat.
– – – *Satur est, cum dicit Horatius: eheu!
Præcipuus hic labor est Poëtarum, ut impetum cohibeant, ne negotium illis facessant suspicaces ac rigidi Censores. Et |17sancte testor, in conscribendo hoc Itinere innumera me acumina, innumeros flosculos delevisse, ne offensionem incurrerem, & ne in certos homines tela torqvere viderer. Ista tamen cautione crisin ejusmodi effugere non potui. Hinc cum ex antecedentibus festivis Operibus satis mihi perspecta esset popularium qvorundam indoles, blattis ac tineis hunc ingenii fœtum tradere destinavi. Et sane nulla encomia, nullæ adhortationes mihi persvadebunt, ut hoc amplius decurram campo, aut per hæc maria iterum navigem. Ista exercitia relinqvam aliis, qvorum scapulæ meis fortiores sunt, maculamqve veteris industriæ honesto otio & nihil agendo potius abluam. Solicite inprimis cavi, ne minima occasio daretur, Clerum in me armandi; nam cum gente hac pacem colo, experientia edoctus,
– – – *Animis qvantæ cœlestibus iræ.
Et sane nulli sunt, qvi enumerationem vitiorum ægrius audiunt, qvam illi, qvi in vitia ipsi publice fulminant, & nulli acerbius insectantur, qvam qvi contra persecutiones perpetuo declamarunt. Galeam mox induebant Declamatores |18qvidam male in me animati. Illi qvasi lymphati urbem pervolabant, stultas ac iniqvas interpretationes ostiatim disseminantes: at cum paucos sibi fidem habere senserint, cumqve audirent, facile esse e dictis eorum satyras totidem elicere, si qvis iniqvo animo in eadem commentaretur, tandem aut fessi currendo aut his monitis exterriti siluerunt. Creduntur vulgo iidem autores esse iniqvæ ac deformis istius Censuræ, qvæ Gottingæ prodiit. At istud pro certo affirmare neqveo, nec operæ pretium duxi veros autores solicite pervestigare. Non defuerunt, qvi ad retundendas plebejas eorundem calumnias me acuerunt; at in maledictis contra improbos non judico velitandum, qvia tantisper similis & compar eorum fias, dum paria & consimilia dicas: gratulor mihi, qvod affectibus imperaverim: dico tantum, actum videri de Republica literaria, cum ejusmodi farinæ homines non modo libros scribunt, sed & censores librorum agunt. Indicant aliarum gentium judicia, qvo favore exceptum sit hoc Opusculum, indicatqve successus Operis, qvod lingvis mox qvinqve lege|19batur, manere illi gratiam, qvam in Patria collegerat. Nec displicuit mihi Crisis Ephemeridum aliarum qvarundam. Judicant Censores, eleganter ac ingeniose Fabulam hanc esse confictam, tantum contra verisimilitudinem me peccasse autumant. Et, cum condonandos hos nævos autori judicant: postulat lex æqvitatis, ut eadem facilitate crisin hanc illis condonem; dicam tantum pace doctissimorum Virorum, nævos hos totidem ab aliis existimari elegantias. Scopus enim Fabulæ est, ut cum risu in triumphum ducantur Autores nonnulli, qvi in descriptionibus remotiorum regionum tot monstra nobis obtruserunt. Indicant hunc Scopum Itineris hujus binæ Præfationes. Porro cum alium nobis Orbem fingamus, nihil incredibile videri debet. *Qvi Seriphi natus est, inqvit Cicero, nec unqvam egressus ex insula, in qva solos lepusculos, vulpeculasqve vidit, non crederet, leones, pantherasqve in rerum natura existere: si vero de Elephanto qvis diceret, etiam rideri se putaret. Si qvis forte in Saturnum, Jovem, Lunam seu alium Planetam abreptus nostrum Or|20bem describeret, idem procul dubio judicium ferrent librorum in iisdem Planetis Censores; dicerent, nulla verisimilitudinis ratione habita, monstra a natura abhorrentia fingere autorem; ad visum formæ humanæ obstupescentes ingeminarent:
*En qvalis facies, & qvali digna tabella!
Sunt, qvi in Opusculo ingenii qvandam ubertatem, ac solida qvædam præcepta agnoscunt, sed qvi nugas qvasdam Sene & Philosopho non satis dignas notant. At qvi nesciunt talia doctissimos, sanctissimos ac gravissimos viros scriptitasse, autorem ita jocari mirentur; ab illis vero, qvibus notum est, qvos qvantosqve autores seqvor, facile impetrari posse confido, ut errare me cum aliis sinant, qvorum lusus exprimere laudabile est. *Duplex est jocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscœnum: alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, qvo genere socraticorum philosophorum libri referti sunt: multaqve multorum facete dicta, ut ea, qvæ a Catone collecta sunt, qvæ vocant ἀποφθέγματα. |21Hinc Cicero: *in ipso joco aliqvodaliqvod]aliqvod] A; aliqvid SS, aliqvod Kragelund aliqvod] A; aliqvid SS, aliqvod Kragelund probi ingenii elucet.
Moderatiores tamen hi sunt: & cum de gustibus non est disputandum, nemini eo nomine succenseo. Fateor qvoqve monita non esse contemnenda eorum, qvi, cum noverint, qvam difficile sit inter istas spinas sine vulnere eluctari, istud scribendi genus dissvaserint præsertim Seni ac Valetudinario. Sed ita fert hominum indoles, ut fortiter ac læte jugula præbeamus, qvo victuri nominis famam post mortem prorogemus, fortiter aures nobis abscindi patiamur, qvo alii encomia fortitudinis nostræ audiant: magnum enim est contendentis & ad gloriam anhelantis animi fomentum, magnum solatium spes non modo propinqvæ sed etiam remotæ ac post mortem venturæ gloriæ: neqve id solum in magnis sed & levioribus studiis. Ipse tamen rursus mari me huic committere, qvod toties naufragium minatum est, diu dubitavi; sed vadatus judiciis Amicorum, qvi haud contemnendum hoc Opus & nullas moturum turbas judicarunt, tandem exorari me passus sum. Festivitas Operis ac |22Fictio me maxime anxium habuit. Fremendo alii, alii ridendo verum dicunt, utriqve diversis licet itineribus ad eandem metam tendunt; sed qvod apud illos vocatur zelus, apud hos dicitur petulantia: nam, cum sub fabulis ac apologis vitia corripiant hi, suspicatur lectorlector]lector] autor A; lector SS lector] autor A; lector SS
– – – *cui frigida mens sit
Criminibus, – – – – –
*de corio suo ludi.
Potissimum vero illis ignosco, qvi propriis me sagittis impetunt, & hunc in modum argumentari solent: rigidos morum censores, qvavis data occasione vellicat autor, & tamen ipse perpetuo censorem agit: vitia corripit, qvibus ipse deditus est: aut cesset scribere, aut se ipsum prius corrigat; aut cesset alios censores ludere, aut desinat ipse censuram exercere, ne in doctrina morum monopolium sibi arrogare videatur. His vero ita respondeo. Nihil honestius propriorum vitiorum Candida confessione: istud enim est initium reformationis sui ipsius, & in qvovis Philosopho laudandum. Nec aliter judicarunt Ephemeridum publici Scriptores, qvi opera mea |23recensuerunt. In novis literariis Hamburgensibus Anno 1732 editis mei fit mentio his verbis: Die Laster, Misbräuche und übele Gewohnheiten lässet er so wenig an sich selbst als an andere ungestraft: item alio loco: Wann er seinen eigenen Character entwirft, macht er sich kein Bedencken sich selbst zuweilen durchzunehmen. Igitur qvi candide proprios errores fatetur, & se ipsum nomine compellare non dubitat, in vitia generis humani absqve reprehensione commentatur. Qvod ad secundam Objectionem spectat, animum scribentis satis in Epistolis meis indicavi: docui scopum operum meorum esse, non ut censorem agam, sed ut in literis elegantioribus specimina qvædam dentur, & ut habeat Patria, qvo obviam eatur crisi eorum, qvi defectum qvendamqvendam]qvendam] qvemdam A; qvemdam SS, qvendam Kragelund qvendam] qvemdam A; qvemdam SS, qvendam Kragelund in his literis nobis olim objecerunt. Hinc in Speciminibus istis, qvæ aculeos ac bilem exposcunt, sales spargo; ita enim rei scribendæ lex & necessitas jubent. Et cum ita se res habeat, qværendum potius, cur Comœdias, Satyras ac Fabulas morales scribat Autor, qvam cur aculeata dictione utatur. Istud si reprehendunt, |24cum gentibus moratioribusmoratioribus]moratioribus] A; moderatioribus SS, moratioribus Kragelund moratioribus] A; moderatioribus SS, moratioribus Kragelund , cum maximi nominis Philosophis, cum Platone, cum ipso Socrate rem habeant. Si vero tot exemplis convicti istud scribendi genus proscribere verentur, necessitatem salium ac aculeorum agnoscant; nam comœdia absqve sale, satyra absqve aculeis est veluti vehiculum absqve rotis. Hinc, aut istud plane damnandum, aut hoc tolerandum. Cavendum vero, ne sub specie præceptorum moralium opica feritate bacchentur scriptores ac vindictæ cupidine abrepti in inimicos sæviant, a qvo crimine me vindicant omnes, qvi opera mea ludicra vero oculo legerunt, ipse etiam perpetuis adhortationibus a sillis ac sannis scriptores deterrere allaboravi, meqve ipsum in præfationibus meis sæpe damnavi, qvod in retundendis qvorundam criminationibus paulo vehementior fuerim, qvanqvam id jure belli licitum habetur, & moderamine inculpatæ tutelæ excusari solet. Et sane si de Sillis ac Sannis scribendis ageretur, testor me inter cives ultimum fore, qvem aut præmia aut adhortationes eo adigerent; Istud enim non solum Philosopho sed & |25qvovis honesto homine indignum judico. Utinam nullo alio crimine premerer! utinam solum istud vitium mihi objicerent Censores mei, qvod scilicet sub fictis nominibus vitia generis humani insectatus sim, aut qvod sub festivis apologis præcepta moralia dederim. Sed variis aliis urgeor vitiis, qvæ qvodam usqve ad reprehensionem candore ipse identidem exposui. Sed satis dictum de isto Itinere Subterraneo, qvod ultimum in isto scribendi genere erit. In varias mox lingvas versum fuit hoc Opusculum. Cur sero adeo Danice redditum fuerit, ipse in causa eram; nam lingvam Germanicam plurimi Danorum callent, & inconsultum duxi moralia præcepta maximam partem paradoxa exponere perversæ plebis crisi. Qvod capiunt alii & cum fructu legunt, plebs vix adhibitis conspicillis videt. Huic enim recte aptandus est seqvens Apologus. *Talpa, cum audiret conspicillis uti homines, matrem orabat, ut ejusmodi oculorum thecas sibi coëmeret; at mater: desine, ait, filia! ambire ea, qvæ naturæ tuæ adversantur; nam conspicilla, qvæ hominibus usui sunt, nil prosunt talpis.
|26Hoc labore defunctus ad ea qvæ magis seria sunt, deflecto. Historiam meditor; sed dubius diu eram, qvamnam historiæ partem aggrederer. Tandem postqvam Historias tam universales qvam particulares ad signa vocaveram, ad scribendam *Gentis Judaicæ universam Historiam animum appuli. Ratio vero, cur isto potissimum lubuit decurrere campo, hæc erat. Inter tot egregios Athletas, qvi in Antiqvitatibus ac Historia hujus Gentis vires experti sunt, nemo est, qvi Annales a primis incunabulis ad nostra tempora perpetuo deduxit filo. *Josephus a Mundi Creatione incipiens ad Destructionem Templi progreditur. Inter nostri ævi Scriptores illustrissimi sunt *Prideaux & *Basnagius. Ille partem qvandam Historiæ contexuit, nempe a Captivitatis Babylonicæ initio usqve ad tempora Christi. Hic vero incipit ubi desinit ille. Hinc Historiæ Hebrææ studiosis tribus his Scriptoribus opus est, si Annales Gentis a capite ad calcem discere velint. Horum in gratiam præcipua Populi fata, mores, leges & qvicqvid notatu dignum apud prædictos autores re|27peritur in unum volumen congessi. Dum in hoc opere desudo, prodiit Liber Gallicus sub titulo: *Histoire du Peuple de Dieu in decem voluminibus in 4to. Credebam tunc oleum & operam me perdidisse, cum in contexenda Historia Gentis universali eumeum]eum] me A; eum SS eum] me A; eum SS occupatum suspicarer. At evanuit iste metus, cum compos factus fuerim libri: nam solam Veteris Testamenti historiam complectitur, si qvidem historia dici meretur ob nugas & fictas orationes, qvibus interpolatur ac qvibus ad istam molem crevit. *Mellitis verborum globulis efferuntur vitrea fracta; crederes nostra ætate Lutetiæ sive Versaliæ vixisse Adamum, Noachum & reliqvos Patriarchas; comptæ adeo sunt phrases ac teretes eorundem orationes: ut taceam alios fucos, qvibus liber iste scatet, & qvi nauseam legentibus movent.
Sed ut redeat unde deflexit oratio: fateor maximam partem deberi tribus istis Autoribus. In vitis Patriarcharum multa e *splendida ista Historia a Societate qvadam Anglicana conscripta hausi. Sed cum duo tantum priora volumina habuerim, & volumen secundum tantum ad |28tempora Saulis progrediatur, solis deinceps ducibus utor sacris Veteris Testamenti Scriptoribus una cum Josepho usqve ad finem Regni Israelitici, ubi incipit Prideaux. At licet in Regum Historia aliis destitutus fuerim adminiculis, portio tamen ista Historiæ præ aliis langvida ac sterilis non censetur.
Præter allatos Autores consului celebratissimos & in Antiqvitatibus versatissimos Scriptores, scilicet *Philonem, *Cunæum, *Lightfootum, *Vitringam, *Richardum Simonem, *Spencerum, *Relandum, *Seldenum, *Salomonem Ben Virgæ, *Gantzium, *Bartolloccium & alios tam Christianos qvam Hebræos, qvorum testimoniis margines operis tument. Ultimi seculi historiæ magnam lucem affundit *Schutius, qvi Basnagio copiosior varios ejus errores notat. Prodiit istud Opus 2bus Tomis in Qvarto; & cum ob prolixitatem satis sumptuosa fuerit impressio, diu dubius eram, an more solito Prænumerationibus me munirem. At, cum abusum istius consvetudinis reputarem, qvi eo usqve jam procedit, ut eleemosynæ petendæ speciem præbeat, libri peri|29culo librum edidi. Excusari qvidem possunt Autores, qvi in Operibus magnæ molis & qvæ impensas poscunt, his mediis utuntur. At pro operibus aliqvot pagellarum jam ad prænumerandum totus orbis invitatur. Id qvod idem est ac si dicant Scriptores: date mihi assem in nomine Domini. Et, cum in infinitum progredi videam has prænumerationes, vereor, ne ad mercatores, operarios & tandem ad meretrices se extendant, adeo ut hæ qvoqve non nisi prænumerando tandem imprimantur aut noctes vendant.
Hæc a me elaborata sunt tempore Qvæsturæ; adeo ut, licet onerum mole satis distractus fuerim, solis tamen Musis animus vacasse videatur. Ob istum studendi ardorem perfunctorie me officium istud obiturum crediderunt nonnulli; at nullam Officii hujus partem neglectam a me scio, cum hoc crediderim faciendum, illud non omittendum. Nulla Studia tanti sint, ut Officium deseratur, qvod religiosissime custodiendum Studia ipsa præcipiunt. Minervam colo, qvoties vacationem Mercurius concedit: partem Philosophiæ censeo Studia seponere, qvo|30ties negotiorum necessitates alio avocant. Pleraqve qvæ in viridi ætate amplexus sum Studia, Senem adhuc possident, nisi qvod jam e fontibus potius hauriam, qvam rivulos consecter. Pauci tamen libri ad palatum sunt; nam mediocres æqve ac prorsus insipidos nauseo: & sane, si destitutus omnino forem bonis libris, meras potius nugas qvam scripta trivialia legerem. Hinc cum in caupona qvadam suburbana ante aliqvot annos pernoctare cogerer, & nulli ad manum essent libri, bibliothecam cauponis solicite perscrutatus sum, habitoqve librorum delectu, *historiam Ugelspegelii in isto trivialium librorum acervo tanqvam minus malum elegi. Igitur cum non nisi melioris notæ libris afficiar, inopia sæpe librorum laboro, & langvescere sentio ardorem studendi, cum perlectos jam dudum optimos libros relegere sæpius cogar. Sunt tamen Autores, qvorum lectione satiari neqveo. *Grotius de Jure Belli & Pacis, licet gratiam novitatis jam dudum exuerit, semper mihi novus est. Viam ille stravit in Doctrina morali; secuti sunt innumeri alii, sed nemo assecu|31tus est: qvot verba tot axiomata, qvot præcepta tot oracula; eaqve est majestas styli, ut optimæ notæ autorem antiqvum tibi fingeres. Hujus igitur extabunt doctrinæ ad omnem æternitatem expressa vestigia. In Autorum latinorum grege *Petronium Arbitrum tanqvam maximum artificem intueor, cum in omni scribendi genere excelluisse mihi videatur. Qvæ historica in Opere Petronii reperiuntur, conspicua, pura sunt & lactea ubertate fluunt, adeo ut ipsi *Livio dubiam palmam faciat. Carmina, qvæ passim sparguntur, vena Maronis videntur digna. Satyræ sunt aculeatæ, simul ac festivæ, tantaqve ingenii festivitas ubiqve enitescit, ut cunctos comicos Scriptores exsuperet. Porro solus est Petronius, qvi plebejos loqvendi modos exprimit & stolidæ garrulitatis typum exhibet. Crederes consenuisse
*Permixtum nautis aut furibus aut fugitivis
Inter Carnifices & fabros Sandapilarum,
qvum sales qvos spargunt Convivæ Trimalchionis referat. At cum obscœnus sit Scriptor e manibus juventutis excutiendus est.
|32De Poëtis latinis æterna inter nos erit controversia. *Virgilio tu mordicus adhæres: ego me Ovidio totum do. Judicia tu seqveris præstantiorum Censorum, ego vero proprium genium sector. Credo me in errore versari; sed error est, qvem hactenus expugnare neqveo: nam inimitabilis mihi semper apparet Ovidius. Alte enim & varie nunc attollitur, nunc residit; excelsa depressis, exilia plenis, severis jucunda mutat: omnia ingenio pari. Verbis sublimibus scripta est Metamorphosis, sed versibus simul fluentibus, teneris & enodibus adeo, ut lectio illius tyronibus commendetur. Conferantur Carmina Ovidii cum aliorum Poëtarum versibus, & videbis, qvantum hi se torqveant: videbis, ut ait Horatius passim
– – – – – *disjecti membra Poëtæ.
Sola vero styli sublimitate differt Poësis Ovidii a dictione soluta. Prosodia, qvæ Vatum carnificina est, hunc non torqvet; semper enim qvasi metro omnino solutus pedem non retrahit, recta incedit, non ut alii
– – – – *qvi prius ordine verbum
Posterius faciunt, præponuntqve ultima primis.
|33Hunc naturalem vocum ordinem servat non modo in libris Amorum, Tristium & Epistolis, sed etiam in splendidissimis descriptionibus Metamorphoseos, & ubi maxime furit, minime delirat. Regulæ prosodicæ, tempora modiqve, qvi aliis Poëtis totidem in itinere sunt scopuli, hunc non morantur. Hinc nullus unqvam Poëta extitit, qvi Nasonem styli sublimitate ac simul nativa simplicitate assecutus est. Nam perspicuitatem, qvam alii in disticho qvodam vel tetrasticho summo cum sudore & ungves mordendo conati sunt, hic integris libris sine labore præstat. Verbo: Poëta est, qvem sola natura potest effingere, & qvem gremiis suis fovisse dicantur Musæ. Litem tamen illis non movebo, qvi Virgilio principatum assignant, at Criticis qvibusdam hodiernis, qvi frigide adeo de Nasone loqvuntur, eundemqve *Horatio, *Lucano aliisqve postponunt succenseo.
Cur frigide adeo a qvibusdam legitur Ovidius, variæ fingi possunt causæ. Nonnullas *qvindecim ab hincab hinc]ab hinc] A; ab hinc SS (cf. p. 121!), abhinc Kragelund (deest in app.) (vide comm.)ab hinc] A; ab hinc SS (cf. p. 121!), abhinc Kragelund (deest in app.) (vide comm.) annis in Oratione publice habita indicavi: easdem vero proferre non est præsentis instituti; |34dicam tantum, nauseam istam e nimis freqventi lectione fluere posse. Omnium manibus teritur Ovidius, Metamorphosis ejusdem Poetis, Pictoribus, Sculptoribus, Laicis ac Literatis lecta, perlecta & usqve ad nauseam repetita est. Hinc eandem sortem habuit, qvam Musica, qvam ob dulcedinem ac harmoniam sæpius iteratam nauseant hodierni Musici, dissonisqve ac stridentibus sonis delectantur. Ita qvoqve perdices, qvæ avide primum eduntur, ob freqventem nimis usum fastidium pariunt. Pleraqve Ovidii carmina Epigrammata videntur; tanta arte tantoqve acumine sunt elaborata, & cuncta simul dictionis solutæ videntur; tanta passim est perspicuitas.
*Juvenalem mihi adeo reddidi familiarem, ut verbotenus fere teneam. *Satyras ejusdem Sermonibus Horatii præfero: in hoc qvidem major festivitas, in illo vero major dicendi vis, majores aculei. Delectat hic, pungit ille: corticem hic tantum permeat, ille vero in medullas penetrat & aculeos in legentium animis relinqvit. Porro: in doctrina morum fusior est Juvenalis; Horatius vero |35in certis tantum vitiis hæret, crambenqve bis coctam recoqvit: ille thesin stricte perseqvitur, hic ab argumento semper recedit. In Satyra prima inconstantiam hominum ridet, & mox in avaritiam invehitur. In Satyra tertia illos corripit, qvi aliena peccata vident & ad propria cæcutiunt, & mox dilabitur ad Stoicos, qvi asserunt paria esse omnia peccata: & ita in cæteris. Fateor tamen multa sparsim in Horatio reperiri, qvæ limatissimi judicii specimina exhibent. Sed non semper sui similis est: nam sive stylum sive materiam spectas, inæqvalior est *Tigellio, qvem ipse ridet, & cum in versibus faciendis misere se torqveat, sola arte non natura mihi videtur Poëta. Deniqve cum *doctrinam Epicuri amplexus sit Horatius, Providentiam impugnat & virtutes ob solam utilitatem commendat. In Doctrina igitur morum commendatior est Juvenalis, qvi pie & sobrie de Deo & bonorum operum fine loqvitur, sententiasqve profert christiano homine non indignas.
Plautum præfero Terentio: nec aliter judico, vel si genium Horatii mihi ira|36tum habeam. Sine mendis qvidem est hic, & nævis scatet ille: at malo pulcram faciem cum nævis qvam vulgarem sine nævis. Sola scribendi cura & dictionis puritate commendabilis est Terentius, cætera cum Plauto minime comparandus. Nam sive argumentum spectes, sive ingenii vim, sive sales ac festivitatem, qvæ est anima comœdiæ, incomparabilis est Plautus. Hinc Fabulæ qvædam Plautinæ, scilicet Amphitruo, Menechmi, Aulularia, Mostellaria, Gallice redditæ inter hodiernas optimæ censentur & theatra nostra maxime ornant. Fusius in hanc Comicorum bigam commentari facile mihi foret, cum ipse viginti qvinqve Fabulas scripserim ac proin idoneus satis judex censeri potuerim; sed plura afferre non permittunt recisæ hujus Epistolæ leges: Dicam tantum, in Plauto enitescere insignem istam Festivitatem, qvæ commendabiles reddit comœdias, qvam nemo nisi Mollerius assecutus est.est.]est.] est, A est.] est, A Qvæ post Mollerium exhibitæ sunt Fabulæ, langvidæ plerumqve & insulsæ sunt, ac eæ, qvæ non nisi depravato hominum palato, qvalis est hodie Gallorum, arridere potue|37runt. Sufficit hodiernis Comicis, ut langvidis dialogis qvibusdam formam comœdiæ dent, ac in tres vel qvinqve Actus describant: hoc solo officio comici satisfecisse se putant.
Notarunt Scriptorum meorum Censores in Epigrammatibus me Martialem & in Epistolis Plinium Juniorem imitari. Neqve diffiteor: Nam qvod Martialem spectat, si loca obscœna exceperis, Opus illius verum est exemplar, ad qvod epigrammata exprimi debent. Qvod Plinium attinet, autor est, cujus lectione satiari neqveo. Hinc, nisi Ciceronianorum hominum tela metuerem, Plinium Ciceroni in Epistolis præferrem. At hoc lapidi dictum sit. Haud ignoro enim, qvanta sit hæresis, aureæ ætatis Principem Scriptorem argentei ævi autori posthabere. Fateor paradoxon esse, fateor, e regia via me sæpe deflectere. Seqvor judicium meum, qvod contra torrentem me identidem propellit. Gustus hominum varius est: limatiora mihi videntur Scripta Plinii ac Senecæ qvam Ciceronis; currente hunc stylo puto scripsisse, sed ob id maxime laudatur: naturalem hi |38vocant pulchritudinem, qvod alii incuriam nominare qveunt. Nauseant hi qvicqvid limatum est ac morsos sapit ungves, ideoqve a vera eloqventia degenerasse dicunt argentei ævi Scriptores. Tale est judicium Qvintiliani, qvi velut Cicero Demetrium Phaleræum apud Græcos, ita ille Senecam & tecte Plinium apud Latinos tanqvam Lingvarum Corruptores notat; ac si calamum acuere idem esset ac stylum pervertere & dictionem enervare. Majorum sententias cæce sæpe seqvimur; oscitante uno oscitant & alii. Finge tibi, in aurea ætate scripsisse Plinium Juniorem & Senecam, in argentea vero Ciceronem, & in qvodvis pignus voco si non longe aliter judicabis. Conatus non ita pridem peculiari opere thesin hanc explicatiorem reddere; sed aliæ occupationes consilium peremerunt.
In lingva Græca hospitem me plane credunt pleriqve, satis tamen expedite Historicos Græcos lego, & integri 12 Autores, inter qvos Diodorus Siculus, a capite ad calcem a me perlecti sunt. Videor tamen hujus lingvæ ne limina qvidem attigisse, qvoniam Grammaticam |39ignoro. E Poëtis duas tantum priores Comœdias Aristophanis, totam vero Iliadem Homeri sæpius percurri. At cum imbecillitate judicii sæpe contra torrentem propellor, fateor in Homero me ea non videre, qvæ vident alii. Medium tamen servo inter Homeromastigas & cœcos Homeri cultores. Miror cum vulgo Criticorum dictonem ac ingenium Homeri, ac Poëma istud tanqvam verum Græcæ Lingvæ fontem discentibus commendo. At cum laudatoribus qvibusdam non video istum thesaurum & messes istas, Oratoribus, Politicis & Imperatoribus adeo qvæstuosas. Imperatori ex. gr. non svadeo, ut cum Hectore in ipso pugnæ æstu domum abeat ad res domesticas curandas. Nec Nestoris Orationes, qvæ sudorem mihi sæpe elicuerunt, Rhetoribus commendo. Taceo Encyclopædiam, qvam detexerunt celeberrimi hujus Poetæ Cultores, qvam tamen ego (tanta est ingenii hebetudo) non video. At judicium meum tantum profero, nemini circulos turbaturus: nam iniqvum & stolidum est ob judicii diversitatem bella movere & galeam induere;
|40– – – *hanc veniam petimusqve damusqve.
Inter Autores vero Græcos instar omnium est mihi *Plutarchus, cujus repetita lectio nullum mihi fastidium parit. Unus enim iste Autor integrum veteris eruditionis thesaurum exhibet.
Novos Scriptores raro bis lego. Soli Historici, qvorum lectio a me iteratur, sunt *Hümphredus Prideaux, *Burnetus, *P. Daniel & *Toiras RapinusToiras Rapinus]Toiras Rapinus] A; Rapinus Toiras SS, Toiras Rapinus Kragelund Toiras Rapinus] A; Rapinus Toiras SS, Toiras Rapinus Kragelund ; & cum duo posteriores hodie maxime sint monstrabiles, attente utrumqve & critico oculo perlegi. In comparatione nobilis hujus Historicorum bigæ Rapino palmam dant omnes fere critici: ego vero iis non prorsus adstipulor, nam meo judicio
*Inter utrumqve volat dubiis victoria pennis.
Veracior hic mihi videtur, instructior vero ille. Qvam diu durant *Acta publica Rymeri, qvæ magnam lucem Historiæ Anglicæ affundunt ac correctioni aliorum Scriptorum inserviunt, superior est Rapinus, cum multa qvæ affert e limpidissimis fontibus hauriuntur. Deficientibus vero his Actis, instar naufragi arripit qvicqvid primo obvium est & trivia|41les nonnunqvam Historicos seqvitur, qvos solo sæpe nomine absqve libris & paginis compellat, ut *Camden, *Backer, *du Chesne &c. Multa porro in vitis Elisabethæ & Jacobi I. desiderantur, qvæ ex aliis Scriptoribus sunt supplenda. Potior pars Historiæ Caroli I. e solis *Collectionibus Rushwordi desumpta est, & farraginem complectitur Regiorum Edictorum, Senatus-Consultorum & Literarum, qvæ egregie qvidem instruunt, sed qvæ a melioribus historicis ad calcem operis rejici solent. At P. Daniel cunctos Regni angulos cunctosqve excussisse loculos videtur, anteqvam Opus suum aggressus est; nam synchronossynchronos]synchronos] synchromos A synchronos] synchromos A passim Scriptores ac Ephemerides virorum, qvi proprias res gestas literis consignarunt, allegat. Rapinus ad præcipuam historiæ partem, qvæ leges & statum politicum complectitur, attentus, res bellicas aut præterit aut cursim ac perfunctorie refert. Sed P. Daniel in gestis bellicis operosior minutissima qvæqve usqve ad minimas velitationes fusius exponit. Qvocirca ille in defectu, hic vero in excessu peccasse videtur. Crederes illum monachum, hunc vero militem; cum |42tamen Rapinus castra secutus sit, P. Daniel vero in Collegio Societatis Jesu consenuerit. Utrumqve igitur jure reprehendas: illum, qvod res bellicas omittat, qvarum idoneus esset judex; hunc, qvod in ea se maxime diffundat, in qvibus cæcutit. Finge tibi illum Monachum, hunc Centurionem, & excusatior erit uterqve. Ego sane encomio, qvod propter judicii acrimoniam & veritatis studium meruit, Rapinum non defraudo; dico tantum, Historiam P. Danielis majoris esse nisus, Autoremqve hunc majori apparatu Opus suum aggressum: & nullum est dubium, si pro Gallica Historia scripsisset Anglicam, qvæ omnium, qvas novimus, feracissima est, & a nullo Scriptore langvida reddi potest, qvin æqviora tulisset judicia; nam rei argumentum autorem non parum commendat. Errant sæpe Censores, cum nulla ratio habeatur materiæ, in qva Historicus versatur, cujus copiosa varietas sterilitatem scribentis supplet. Huc addi debet ratio temporis & loci, in qvo scribitur; nam in plerisqve regionibus durissimis legibus coarctatur scribendi libertas, in Anglia vero plenos pande|43re licet sinus. Et metus iste, qvi aliis compedes injicit, Anglos non turbat.
Qvantum in Doctrina morum studii posuerim, indicant Opera moralia a me elaborata & publici juris facta. *Aliæ Scientiæ nos homines, hæc vero humanos reddit, ac *in viam pacatæ, tranqvillæ, qvietæ & beatæ vitæ deducit. Qvæ enim dici potest eruditio inqvit Cicero, nisi qvæ beatæ vitæ disciplinam juvat. Doctiores eqvidem vulgo dicuntur, qvi in Poëtis evolvendis tempora consumunt, aut qvi in Geometria, Numeris, Astris se conterunt; verius autem hunc titulum merentur ii, qvi vivendi artem proseqvuntur. *Philosophia enim moralis est vitæ dux, virtutis indagatrix, vitiorum expultrix: hæc urbes parit, dissipatos homines in societatem vitæ convocat, eosqve inter se primo domiciliis deinde conjugiis jungit: inventrix est legum, magistra morum ac disciplinæ. Hinc Studio huic me penitus dedi. *At non tam lectione qvam meditatione proficio, & non tam cum libris qvam mecum ipse loqvor. Nec opus semper est ad investigandum oculos adhibere advocatos. |44Vetera Philosophorum Systemata moralia mihi satis perspecta sunt: Ciceronem, Senecam & Plutarchum identidem lego; inter novos vero pauci mihi cogniti sunt. Qvæ utilia monitu svasuqve sunt, sub festivis potius dialogis ac comœdiis, qvam severe & imperiose magistrum agendo præcipio. In mores seculi non invehor & contra vitia non declamo, sed errores vulgares detegere molior: istud enim Oratoris, hoc Philosophi officium judico. In convincendis errantibus institutum Socratis seqvor; arces non recta, sed per cuniculos aggredior; rebus fictis, apologis ac similitudinibus agnitionem veritatis extorqveo. Ita Amicum qvendam, cujus intolerantiam nullis argumentis expugnare potui, fabula qvadam Itineris mei Subterranei de diversis oculorum figuris feliciter debellavi. Philosophus tamen non existimor, qvia lingvæ philosophicæ ignarus simpliciter ac perspicue mentem indico. Qvo obscurius qvis loqvitur, eo sublimior Philosophus judicatur. Nam sunt, qvi ægre legunt nisi ea, qvæ non intelligunt. Evellantur plumæ qvibus superbiunt pleriqve Doctores no|45stri ævi, tollantur verborum involucra, comptæ ac teretes phrases, & apparebunt opera qvædam, qvæ consummatissima vulgo habita sunt, nuda, trivialia & sine nervis. Scriptores non pauci, ad qvorum lectionem stupemus, si rudi ac plebeja dictione præcepta tradidissent, tanti non forent, qvanti videntur iis, qvi sonantibus tantum verbis attentionem dant. Styli sublimitas, sinuosæ ac transcendentales loqvendi formulæ, termini philosophici efficiunt, ut ea, qvæ re ipsa mediocria sunt, apollinea oracula censeantur.
*Montanum amo propter viri candorem, & magis amarem, si minus de se ipso locutus fuisset. Placent mihi opiniones illius paradoxæ: Per paradoxas intelligo illas,illas,]illas,] A; illas SS illas,] A; illas SS qvæ efficacibus aut ad minimum verisimilibus argumentis communes & veluti civitate donatas opiniones oppugnant. Si vero his destituantur paradoxa, nihil est, qvod pejus odi. Hinc nauseam mihi movet *Autor libelli de falsitate virtutum humanarum (de la fausseté des vertus humaines); omnes enim virtutes in totidem vitia transformat, humilitatem e superbiæ, temperantiam e philautiæ fontibus |46deducit. Prudentiam humanam ex. gr. ridet, cum actiones sæpe temerariæ felicissimum habuerint eventum; at exempla, qvæ affert, nil aliud probant, qvam qvod eventus non semper consilio respondeat. In probandis reliqvis paradoxis æqve infelix est. Qvi ejusmodi paradoxa docet, & similibus eadem argumentis propugnat, temerarius est Novator, qvi parum a stulto homine differt.
Cætera delector paradoxis, si cum judicio seruntur: qvalia sunt Montani, *Malebranchii, *Charoni & *Philosophi Roterodamensis. Varia eqvidem hujus extant dogmata, qvæ merito horrent Christiani; sunt tamen mala mixta bonis, & qvæ vera non sunt, scribentis dexteritate verisimilia redduntur & ingenia exercent. Notum est, qvot doctorum calamos acuit dogma Baylii de origine mali, qvot certamina inde enata cum nostri ævi Hyperaspistis, inprimis cum *Johanne Clerico, qvi ingenti eruditionis apparatu & totis ingenii viribus theses Philosophi Roterodamensis oppugnavit. Stolidum puto inter tantos viros arbitrum agere:agere:]agere:] A; agere; SS agere:] A; agere; SS nam litem hanc perseqvi nihil aliud est, qvam |47repetere ea, qvæ attulit Clericus, & qvibus nil fere addi potest; nam tantis viribus pugnatum est, ut ad Originismum tanqvam propugnaculum hic fugere cogeretur.
*Anchora namqve suam jam tenet illa ratem.
Dico tantum, stultum mihi videri ex infirmitatibus ac vitiis homini connatis bonitatem Dei oppugnare velle. Varia finxit Deus; unum altero est perfectius, sed singula in suo genere perfecta; homo perfectus est qva homo, musca perfecta est qva musca. Si homo se comparet cum Angelis, sorti suæ & imperfectioni ingemiscit, si cum bestiis qvibusdam, vitæ brevitatem deplorat. Theophrastus enim moriens accusasse naturam dicitur, qvod cervis & coturnicibus diuturnam, qvorum id nihil interesset, hominibus, qvorum maximi interesset, tam exiguam vitam dedisset. Si vero vermes & insecta respiciat, cristas erigit, & tanqvam opus consummatissimum se intuetur. Muscarum sors ea est: videntur æstate nasci, ut mox frigore aut hominum manibus pereant. Attamen, si cum vermibus aut talpis se conferrent aut cum bestiolis illis, qvas |48Aristoteles ait unum diem vivere, adeo ut, qvæ hora octava moritur, provecta ætate moriatur, longævas se crederent, fastu turgescerent, sibi solis ob formæ præstantiam mundum creatum existimaturæ. In ipsa animantium inæqvalitate, veluti in diversa terrarum specie & indole, pulcritudo est, qvæ opus creationis commendat ac spectatores afficit ac percellit. Qvicqvid sit de sorte hominum, qvam tragice adeo depingit Baylius, certum est neminem fere velle mori. Novi pauperes vetulas, morbis ac annis cassas, qvæ ad solam mortis mentionem trepidarunt. Istud igitur cum ad animum voco, miror tantas turbas ciere potuisse thesin Baylii de duobus Principiis. Nam ex inæqvali rerum creatarum sorte nihil probatur, nisi dicere velis, muscas, qvia ignobiliores sunt leonibus, & plumbum, qvia vilius est auro, a malo principio derivari. Aptari qvodammodo huc potest festivum Sacerdotis cujusdam responsum: Inter auditores illius erat gibbosus, qvi cum asserentem audiret Sacerdotem, cuncta qvæ Deus creaverat bona esse, descendentem e suggestu ita alloqvitur: |49aspice connatum mihi gibbum, & fateberis, non omnia qvæ Deus creavit esse bona. Tunc Sacerdos: satis, ait, bene formatus es qva gibbosus. Responsum hoc nugatorium erat, qvamvis non plane absurdum: nam si cuncti homines gibbosi essent nati, nil exinde bonitati divinæ detraheretur. Alias bestias Deus creavit nantes; aqvarum incolas has esse voluit; alias volucres, has cœlo voluit frui libero; qvasdam fecit serpentes, qvasdam gradientes; earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas; immanes alias, qvasdam autem cicures; nonnullas abditas terraqve tectas. Unum qvodqve animal in suo genere perfectum. Fateor eqvidem perfectiores creari potuisse homines; fateor qvoqve creari eosdem potuisse impeccabiles; fateor deniqve Deum, congrua qvadam gratia posse efficere, ne legem transgrediantur. Sed si impeccabiles essent facti, aut Angeli forent aut machinæ, & si interventu perpetuo a legis transgressione averteret Deus, desineret esse Legislator, desineret esse Judex: nam legem ferre & simul absoluta omnipotentia impedire, ne eandem transgre|50diatur homo contradictionem implicat. Qvod ad pœnas impiorum attinet, responderi simpliciter cum Clerico poterit: nil facturum Deum, qvod justitiæ ac bonitati divinæ adversatur; posse judicem qvemvis absqve diminutione justitiæ ac veracitatis comminationes restringere ac pœnas moderari. Aliud est de præmiis, qvæ semel promissa ex asse sunt præstanda.
Notum est, qvanta contentione, qvæ usqve ad rabiem processit, hæc thesis ventilata est. Miraris viros sui alioqvin compotes, & qvos moderatio commendabiles huc usqve reddiderat, præceptorum, qvæ ipsi dederant, securos, opprobriis invicem certare. At iisdem stimulis agebantur, qvibus olim Pompejus ac Cæsar, qvorum ille neminem parem, hic neminem superiorem agnovit. Fuerunt Baylius ac Clericus senescentis Reipublicæ literariæ veluti ultimi Athletæ. Doctior hic, ille ingeniosior. Immensa volumina conscripsit uterqve. In his major eruditio, cum in lingvis tam sacris qvam profanis versatissimus esset Clericus; in illis vero major scribendi dexteritas. Diceres in aulis Principum con|51senuisse Baylium; tantus ubiqve nitor, tanta venustas in Scriptis ejus enitescit: & nihil est, qvod pulverem scholasticum, in qvo educatus est, sapit. Dico ultimos senescentis Reipublicæ Literariæ Heroës. Nam licet non adeo effoeta sit ætas nostra, qvin adhuc proferat viros ingenio ac eruditione conspicuos, nemo tamen negaverit, si ista ingeniorum portenta, qvæ superior dedit ætas, ad animum revocentur, qvin decrementum Literarum agnoscat.
– – – *Jam langvent exhausto robore vires.
Causas hujus decrementi in Epistola priori exposui. Qvocirca hic non repetam. Dicam tantum, nostri temporis Literatos pro honore ac præmiis, qvibus superioris ævi Doctores mactabantur, sortem jam vereri Eumolpi Poetæ, qvocum ingeminentingeminent]ingeminent] A; ingeminant SS, ingeminent Kragelund ingeminent] A; ingeminant SS, ingeminent Kragelund : Novimus plausum ingenii nostri.
*Sint Mæcenates, & erunt qvoqve in orbe Marones,
Nasonemqve tibi vel tua rura dabunt.
Præcipua decrementi hujus causa hæc est; cui ab aliis adduntur aliæ: ego vero literas non parum sufflaminari puto seve|52ris librorum censuris, qvibus efficitur, ut nil nisi molle qvoddam, demissum, humile, enervatum, langvidum ac senile sit expectandum. Censorum enim aut timiditate aut ignorantia aut pravo gustu supprimi sæpe solent optimæ notæ libri, aut expungi nobilissimæ meditationes. Hinc satius esse putant Autores, ut fœtus in ipso partu suffocentur, aut blattarum tinearumqve pabula fiant, qvam ut Censoribus tradantur lacerandi. Si qvis de effectu harum censurarum dubitet, comparet modo libros, qvi carnificinam hanc subierint, cum iis qvi absqve censura sint impressi, & videbit, qvantum distant æra lupinis. Nam Imprimatur istud, qvod libris præfigi solet, idem fere est, ac si dicat Censor: En librum, qvi nil nisi vitrea fracta, trivialia & ab aliis usqve ad nauseam repetita complectitur: aut imprimatur hoc Opus, qvod non nisi veritates qvasdem locales sive opiniones in nostra Republica receptas continet. Objicitur qvidem Scriptorum qvorundam licentia, qvæ hisce compedibus sit refrænanda. At e duobus malis eligendum est minus; nam utilitas, qvam cautio |53hæc parit, levis est præ incommodo, qvod inde fluit. Præclara ingenia profert Septentrio noster, sed vix, me judice, maturescent, anteqvam sufflamina hæc removeantur, & anteqvam omnes veteris Gothici fermenti fibræ penitus evellantur. Qvo cultior gens aliqva sitsit]sit] A; fit SS, sit Kragelund sit] A; fit SS, sit Kragelund , eo indulgentior est in Scriptores. Effectum istius indulgentiæ monstrat Gallia, ubi tempore Ludovici XIV. surrexerunt Historici, Oratores, Philosophi ac Poetæ, qvorum Opera admirantur, sed neqvicqvam imitantur nostri ævi Scriptores. Severis vero legibus coarctata ista scribendi libertate, Oratoribus, Poëtis ac ipsis comicis Scriptoribus limæ severioris censuræ subjectis,
– – – *cecidere omnes a crinibus hydri,
Surda nihil gemuit grave buccina – – –
Attollere jam caput, armis togæ cedentibus, cœpit Svecia literata. Sed omnibus licet remis ac velis, ut ajunt, contendat, exiguos ominor progressus, remanentibus antiqvis censuris, qvibus tanqvam capistris ingenia refrænantur. Cautionem eqvidem istam: ne qvid contra Religionem & bonos mores; necessari|54am judico, at in infinitum a Censoribus extenditur, qvi nodum sæpe in scirpo qværunt, & ad omne, qvod insolitum ac minus tritum est, calcitrant. Vellem hac lege Censuras institutas: Videant Censores, ne ob Scripta trivialia, plebeja ac plagia Respublica literaria male audiat. Legis hujus effectus foret, ut pro annalibus Volusi, pro cacatis chartis, qvas nobis obtrudunt proletarii Scriptores, & qvarum mole laboramus, pauca sed egregia & Seculo nostro digna enitescerent Opera.
Studii metaphysici osorem acerbum me judicarunt nonnulli ex habita ante aliqvot annos ficta Oratione in laudem Metaphysices. Visus enim sum parentalia potius celebrasse, qvam Encomiasten egisse. At per Metaphysicam intellexi nomenclaturam terminorum ac subtilium distinctionum, qvibus in Cathedris abutuntur Disputatores, ut laqveos adversariis ponant. Si vero alio sensu sumitur Metaphysica, Studium existimo Philosopho non indignum. Libros ipse metaphysicos freqventer lego, qvamvis fatear in ista scientia me parum profecisse. Nam mysteria occurrunt, qvæ omni |55adhibita scrutatione mysteria semper manebunt. Scio eqvidem rem non magnæ admodum molis videri theologis qvibusdam ac philosophis christianis: nam confidenter hi naturam Dei Angelorum & Spirituum definiunt. Hinc Tertullianus: Deum qvilibet opifex Christianus invenit & ostendit. Modestius videtur egisse *Simonides, qvi jussus ab Hierone Siciliæ tyranno Deum describere, deliberandi causa sibi unum Diem postulavit, mox biduum, & cum sæpius numerum dierum duplicaret, admiransqve Hiero qværeret: cur ita faceret: qvia, qvanto, inqvit, diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior. Optandum esset, ut Philosophiæ primæ cultores modestiam eam & cautionem, qva in Mathesi utitur Neutonius, imitarentur, ɔ: demonstrationibus a priori abstinerent, essentiam & naturam animarum ac spirituum non definirent: vellem, omissis qvæstionibus de qvalitate Spirituum, de forma Animarum, de earundem operatione, qvomodo subsistant,subsistant,]subsistant,] subsistant. A; subsistant, SS, subsistant Kragelund (deest in app.) subsistant,] subsistant. A; subsistant, SS, subsistant Kragelund (deest in app.) an per traducem propagentur, qvomodo extra corpus ratiocinentur, qvalis earundem sit figura, an |56talis, qvalis in Orbe Picto tyronibus repræsentetur, an atomi sint, an extensionem sive tres dimensiones habeant &c. vellem, inqvam, relictis hisce exercitationibus, qvæ animos torqvent, & in qvibus plane cæcutimus, effectus tantum & phœnomena respicerent: vellem, modestius judicarent de rebus implicatissimis, qvarum naturam indagare nec interest hominum, nec capit humanæ conjectura mentis, ac potius cum Poëta ingeminarent:
*O utinam nobis non sordida vestis adesset,
Vidissem propius mea numina – – –
Cautionis hujus effectus hic esset, ut pauca ad minimum certa pro innumeris incertis darentur.
– – – *Incerta hæc si tu postules
Ratione certa facere, nihilo plus agas,
Qvam si des operam, ut cum ratione insanias.
Theologiæ polemicæ seu systematicæ parum adeo operatus sum, ut si tribunali Theologorum examinandum me sisterem, rejectionem forsitan paterer. Historia vero sacra tam Judaica qvam Christiana satis mihi perspecta est;est;]est;] A; est: SS est;] A; est: SS & funda|57menta Religionis Christianæ ingenti solicitudine perscrutatus sum. Porro cum officium hominis duxerim omnia ad examen vocare, hæretici libri cum orthodoxis per vices me partiuntur. Qvicqvid nostro ævo contra Religionem evomuit Anglia, perlectum a me est. At turbas qvas in animo civerunt Tolandus, Collinius, Tindal, Whoolstonius, Philosophus moralis (the moral Philosopher) &c. feliciter composuerunt alii Religionis Christianæ strenui vindices: qvicqvid maxime pii & simul impii fingi potest, per mare hodie venit & ex Insula illa in litora nostra defertur. Si Hobbesium, Spinozam cum Whoolstonio compares, sobrii ac modesti videntur illi, tanta hic impudentia ac audacia in Religionem bacchatur. Lectio ejusmodi librorum vitio eqvidem verti solet, cum indicet animum novitatis avidum, sed monstrat simul curam animæ & perpetuam de Salute solicitudinem. Laudibus extollimus eos, qvi nullos non labores, nulla non discrimina subeunt, ut terram qvandam incognitam detegant; reprehendimus vero ac damnamus eos, qvi de statu post |58mortem soliciti omnes semitas explorant, cunctaqve maria tentant, ut portum Terræ promissæ attingant. Pleriqve, ut ait Cicero, ad qvamcunqve disciplinamdisciplinam]disciplinam] displicinam A disciplinam] displicinam A qvasi tempestate qvadam delati sunt, ad eam qvasi ad saxum adhærescunt. Hos vulgo laudamus, & sæpe in numerum Sanctorum referimus. At laus ista soli datur inertiæ, incuriæ ac desidiæ: nam qvi operæ pretium non ducit, itinera ad æternam Beatitudinem ducentia solicite explorare, parum a brutis differre videtur; at qvi officio huic satisfaciant, qvi in eodem luto semper hærent? aut qvi credere dicantur ii, qvi credenda nunqvam ad examen vocant? Excusatior est hæresis cum examine qvam orthodoxia sine examine. Nam qvi nullo examine habito, & nulla præcedente dubitatione recte credit, fortuito recte credit, & fortuitam proin mercedem expectet. Qvi vero omnes intendit nervos, omnem movet lapidem, cunctaqve monumenta excutit, ut veritatem eliciat, si non invenerit, laudentur tamen conatus, & a summo cœlesti Judice, qvi longe aliter judicat ac homo, mitem sibi polliceri poterit |59sententiam. Patet inde, qvam injuste agimus damnando solicitos veritatis indagatores, ɔ: eos, qvi e malorum ac bonorum librorum collatione veritatem eruere moliuntur; qvæstio enim est appetitio cognitionis, & qvæstionis finis inventio sive ἀπόδειξις. Nempe cum ratio ex rebus perceptis, ad id qvod non percipiebatur, adducit, nescio, ait Cicero, qvomodo errare malunt pleriqve, eamqve sententiam, qvam adamaverunt, pugnacissime defendere, qvam qvid constantissime dicatur exqvirere. Hac ego mente libros Religionem impugnantes legere non recuso; & labores eorum exosculor, qvi nodos feliciter solvunt. In errantes indulgentissimus sum, eos solos damnans, qvi alios severe proscribunt. Tribus mordicus Religionis principiis adhæreo: I. Nihil credere, qvod contra sensus sit, ac notionibus communibus adversetur. II. Nulli dogmati subscribere, qvod cum fundamentis Doctrinæ, qvam profiteor, pugnat. III. Ea rejicere, qvæ Attributa Divina impugnant. Hinc solum istud dogma de transsubstantiatione a Communione Romana me perpetuum |60arceret, cum oculis & sensibus fidem abnuere nec possim nec debeam: Nam qvi notionibus communibus obnititur, fluxa, vaga ac incerta omnia reddit. Hinc doctrinam de Intolerantia, qvam primi Reformatores Pontificiis objecerunt, fugio, cum fundamentum Religionis Reformatæ destruat. Hinc qvoqve dogma de absoluto Decreto horreo; cum Deum autorem peccati facere videatur. Nec illis adstipulor, qvi gentiles absqve discrimine damnant, qvi Socratem, Epictetum, Aristidem aliosqve bonos viros, qvod extra Ecclesiam nati sint, æternis cruciatibus adjudicant. Qvi talem sibi Deum fingunt, cum illis nulla mihi erit communio. Credo in Deum summe bonum & humani generis amicum; severum vero ac immitem Judicem aliis relinqvo colendum. Eodem intuitu perpetua qvoqve lis mihi est cum illis, qvi contra innoxias voluptates declamant, tristitiam commendant, metum servilem tanqvam virtutem christianam intuentur. Nam qvid aliud hoc est, qvam bonum & benignum Parentem in severum ac invidum Dominum transformare, Jovem|61qve sibi perpetuo fulminantem aut Deum manichæum fingere.
In definitione Pietatis cum qvibusdam non consentio: Timorem illi, ego vero Amorem Dei voco cum veneratione junctum. Error iste in definiendo efficit, ut tristitia sæpe cum pietate confundatur. Amore filiali non metu servili colendum judico Deum. Porro intempestiva mihi videtur eorum severitas, qvi jugum christianum aggravant eo tempore, qvo tot novi Titanes in Religionem insurgunt, ac contra potentiam Cleri fulminantes, Religionem subruere ac cœlum expugnare moliuntur. Turbidus hic status temperamentum potius, qvam severitatem exposcit. Tali temperamento, qvod lex prudentiæ exigit, utitur jam Clerus Anglicanus, & hoc clypeo hostium tela excipit.
*Bacchæ bacchanti si velis adversarier,
Ex insana insaniorem facies.
Parce precor, cum non tam in precationibus, qvam in factis, in obedientia & morum correctione cultum consistere judicem. Qvotidianas preces cum qvotidianis peccatis video conjunctas, & assi|62due precari videntur pleriqve, ut eo impunius delinqvant, aut assidue delinqvere, ut eo ardentius precentur. Non loqvor de Hypocritis, nam devotionem eorundem facile capimus, sed de mechanica devotione eorum, qvi statis horis precantur & statis horis peccant. Paradoxon istud diu mihi fuit, cum viderem preces ac hymnos una cum delictis duplicari, & pari veluti passu ad utrumqve iri. At mysterium istud tandem detexi, cum viderim cultum istum oralem nonnullos tanqvam compensationem qvandam aut liqvidationem cum Deo intueri; nam cum non magnæ res molis sit labra movere, arduum vero voluptatibus obniti & affectus debellare, id, qvod minus molestum est, eligunt illi, putantes ita agendo officium christiani hominis taliter qvaliter implesse. At periculum est, ne cultum hunc taliter qvaliter remuneraturus sit Deus. Et sane tutius est omnino silere, qvam veniam criminum mox renovandorum assidue petere. Hinc Bion nautis qvibusdam, tempestate naufragium minante, ardenter orantibus: Tacete, ait,ait,]ait,] ait, A (litteris cursivis)ait,] ait, A (litteris cursivis) ne Deus audiat vos hic hospitari.
|63Hæc sunt, qvæ ego in aliis, & qvæ alii in me reprehendere poterunt. An hæretica sint ista a me exposita principia, tuo & aliorum judicio relinqvo. Si hæresis est, sola erit. Nam in Articulis fundamentalibus ne ungvem qvidem latum a veræ Ecclesiæ Doctrina recedo; &, si recederem, candide indicarem, cum nihil homini & Christiano fœdius ac indignius dissimulatione judicem. Scrupulos, qvi e lectione librorum prohibitorum nascuntur, in sinus amicorum effundo, eorundemqve ope nodos plerosqve feliciter solvo. Et cum vita sit brevis,
– – – *& jam venit ægra senectus,
operæ pretium duco, omnia penitus rimari, & ipsa Revelationis fundamenta ad examen vocare. Haud eqvidem ignoro vulgo reprehendi solere eos, qvi pium id institutum seqvuntur: at cum æqviora sint judicia Dei, qvam hominum, spero scrutationem istam, qvod aa]a] A; ab SS, a Kragelund a] A; ab SS, a Kragelund sola solicitudine & cura futuri fluit, cœlesti Judici non fore ingratam. Doleo vicem Britanniæ & improbo effrenam istam licentiam, qva Revelatio oppugnatur, præsertim cum indies latius serpere videatur |64malum. At doleo magis vicem Hispaniæ, Italiæ aliarumqve qvarundam regionum, ubi in sacris restringitur libertas, & compedes intellectui injiciuntur, qvo fit, ut dogmata publica reddantur suspecta, & occultus & eo horridior atheismus animos invadat. In Hispania ex. gr. ubi qvot homines, tot specie sancti, plures videntur Christiani, in Anglia forsitan plures re vera sunt; Angli enim, qvicqvid circa præcordia versatur, effundunt, *cum fœdum existimant aliud promptum in lingva habere, aliud clausum in pectore servare; alii vero aut metu supplicii deterriti, aut spe emolumenti inducti fucum Deo faciunt, ac Religionem, qvam corde detestantur, ferro sæpe ac igne propagant. Finge tibi utriusqve gentis faciem, qvalis erit in oculis Dei, qvi in intimos cordis recessus penetrat. Sistantur Tribunali extremo homines, qvi pia mente Scripturas scrutati imbecillitate judicii in errores qvosdam inciderunt: sistantur & alii, qvi aut desidia rem tanti ponderis expendere noluerunt, aut qvi Religionem, qvam palam profitentur, tacite rident, ac qvi, ut ait Poëta,
|65– – – *ficto simulant pia pectora vultu.
Sistantur, inqvam, Divino tribunali, & haud difficilis erit conjectura de sententia,
*Cum summus Judex terras inviset ab aula
Syderea, ut vitas actas ac crimina discat.
Insignia fucatæ pietatis exempla subministrat Hispania, ubi fœda ista simulatio a parentibus in posteros propagatur, & ubi detecti sunt Sacerdotes, Episcopi imo ipsi Inqvisitores judaizantes.
Ego sane neminem damno, qvi vult salvari: illos potius damno, qvi in aliis palam improbant qvod tacite ipsi probant, aut qvi publice profitentur, qvod tacite rident. Illud est errare, id qvod humanum, istud vero aperta est Numinis derisio, qvæ vindictam poscit. At ne palam videar hæreticis patrocinari, distingvo inter mala ac bona fide errantes: illos si qvi dantur damno, hos miseror; nisi forte hi errores audacter disseminent, qvo nomine tanqvam perturbatores qvietis publicæ puniri possunt. Hoc solo intuitu Intolerantia excusatur. Nam qvicqvid societatem turbat, legibus societatis supprimi debet: hinc cædes, latrocinia, furta & id genus alia crimina jure |66puniunt rerum publicarum moderatores.moderatores.]moderatores.] moderatores A moderatores.] moderatores A Alia vero vitia, veluti avaritia, ingratus animus, ingluvies, profusio, falsa persvasio foro eorundem non subjiciuntur, sed ad solum tribunal divinum pertinent. Monstrat eqvidem sacra Scriptura idololatriam pœnæ capitali fuisse subjectam. At Regimen Theocraticum, sub qvo vivebant Hebræi istam severitatem expressit. Nam Deorum gentilium cultus rebellio erat in Deum Hebrææ gentis Regem. Deos igitur alienos colere idem illis erat ac imperium civile aspernari, qvod absqve destructione initæ societatis fieri neqvibat. Hinc sæpe leviora qvoqve crimina graviter plectebantur, majora vero, cum in theoria potius qvam in praxi consisterent, impunita fuerunt. Ita Saducæi qvi Resurrectionem & Spirituum existentiam negabant, tolerabantur, aliis vero ob minimum ceremoniæ neglectum capitis pœna statuta erat. Exinde liqvet, qvinam sunt ii, qvos a beneficio tolerantiæ excludo, nempe soli illi qvi principia fovent potestati civili opposita. Excludo Pontificios, cum ipsi sint intolerantes, cumqve vi ac insidiis |67dogmata sua propagare moliantur. Excludo Fanaticos, cum sacramento se ad obedientiam obstringere recusent, cumqve contumaciæ velum conscientiæ obtendant.
Mathesi operam non dedi. Physicæ tamen cœlestis studiosissimus, qvicqvid in ea scriptum est & capere possum, avide lego. Inter principia Cartesiana & Newtoniana dubius neutri sectæ nomen dedi. Vortices tamen Cartesii ex animo delere neqveo: nam facilis adeo ac sensibus pervia est ista de vorticibus hypothesis, ut pueri ac aniculæ agnoscant talem rotationis Solaris necessarium effectum. Contra rudes ac indocti attractionem Newtonii tanqvam magicam aliqvam virtutem intuentur, & ægre capere possunt, qvi Sol tot ignea flumina ejaculans Planetas simul attrahere qveat, cum flare simul ac sorbere contra naturam sit, & implicet. Igitur, cum probabilior ac captu longe facilior sit hypothesis Cartesii, cumqve motum circularem Planetarum causis verisimilioribus adscribere neqveamus, huic hypothesi judico adhærendum, &, si qva phœnomena occur|68rant, qvæ eandem destruere videntur, uti motus ellipticus Cometarum & id genus alia, ad alias causas occultas aut qvalitates qvasdam Cometis peculiares eadem esse referenda. Plura de his loqvi supersedeo, cum in ista materia competens judex non sim. Istud tantum addam: anomaliam Cometarum non minus Newtonii systemati qvam Cartesii vorticibus adversari. Nam, si qvæstio fit, qvi recta incedant Cometæ, cum reliqva corpora motu circulari circa Solem volvantur, alia æqve difficilis qvæstio torqvebit Newtonianos, nempe cur Cometa, cum viciniam Solis attigerit, rursus ascendere ac iter remetiri qveat: nam, si corpora attrahat Sol, Cometam sibi viciniorem virtute attractionis omnino absorberet. Prævidit eqvidem objectiones Neutonius contra gravitatis principia, ideoqve liberum unicuiqve reliqvit, sive attractionis sive impulsionis nomine uterentur. Eodem vero res recidit. Laudanda tamen est modestia sagacissimi viri, qvi licet Argo oculatior esset, mysteria tamen agnovit, qvæ mens humana asseqvi neqvit. Fontibus Neutonii hortulos suos |69rigarunt, qvi secuti sunt mathematici, multaqve ex eo tempore Cartesii commenta extabuerunt.
Studia, in qvæ naturali impetu feror, interpellat Qvæsturæ officium, qvod totos sæpe dies rebus frigidis absumere, subnotare libellos, conficere tabulas, ac plurimas sed illiteratissimas literas scribere cogit. Interpellat qvoqve latifundiorum possessio. Nam notum tibi est prædium in Selandia nomine Brorup aliqvot abhinc annis a me emptum. Torqvent me identidem qvidem rusticorum qverelæ ac vicinorum molitiones: Ista tamen avocant animum magis qvam distringunt. Solicite caveo, ne litibus, qvæ fundorum dominia comitantur, implicer: Hinc, si qvæ oboriuntur, amicabili compositione amoliri conor. At parum ita agendo rure proficitur; nam rustica ministeria aliam vitam, alios mores expostulant. In urbe philosophice, simpliciter ac incaute vivo; at galeatus rus eo, ac in telonio, qvod extra Urbis portam occidentalem est, philosophiam ac præcepta moralia depono usqve ad reditum. Ita ex eo tempore, qvo latifundia possideo, duplicem |70personam ago: Philosophi in urbe, armati vero militis in provinciis; illic verbis, hic vero umbone adversarios repello. Tentavi eqvidem initio urbanis ac placidis moribus æstus componere ac precibus emendicare pacem; at experimento edoctus agricultorum animos ita agendo irritari, Justiniano potius qvam Seneca munitus rure dego. Credebant vicini, literis me penitus immersum idoneum esse, qvem impune vellicarent ac albis dentibus irriderent, qvocirca blanditiis, minis aliisqve artibus, in qvibus excellunt homines pagani, indolem ac patientiam meam experiri tentarunt; at, cum non prorsus inermem me, sed ad rem satis attentum excubias agere viderint, inducias & mox pacem fecerunt. At, veluti in hoc vitæ genere varia occurrunt mœsta ac ingrata, tristesqve identidem afferuntur nuntii, ex. gr:
– – – morbo periere capellæ,capellæ,]capellæ,] capellæ A; capellæ SS capellæ,] capellæ A; capellæ SS
Spem mentita seges, bos est enectus aratro;aratro;]aratro;] A; aratro. Kragelund (deest in app.) aratro;] A; aratro. Kragelund (deest in app.)
itaita]ita] A; Ita Kragelund (deest in app.) ita] A; Ita Kragelund (deest in app.) varia simul sunt, qvæ animum delectant ac stomachum sollicitant: nam agricultura nil jucundius, honestius ac philosopho dignius existimo. Ita qvoqve |71fert indoles mea, ut ipsæ rusticorum nugæ ac candida eorundem garrulitas animum magis pascant qvam compti doctorum sermones. Desolata omnia erant, cum Dominus istius prædii factus sum; at paulatim turbata componuntur, dejecta resurgunt, & omnia usqve ad invidiam florent. Hinc qvoties ad animum ista revoco, statumqve hujus fundi pristinum cum præsenti confero, non mediocri perfundor lætitia: lætor officium boni civis me qvodammodo implevisse, & in ista destructorum multitudine, qvi agros sordescere, & omnia in præceps ruere patiuntur, rudi ac informi materiæ aliqvam formam dedisse, sortemqve agricolarum sub gravi olim jugo gementium meliorem reddidisse.
Vitia qvædam, qvæ Senectutem vulgo comitantur, jam persentisco. Intrepidus olim, jam timidus fio. Qvæ tunc seqvebar, jam maxime fugio, tunc sociabilis, jam solitudinis amans. Festivitati successit austeritas, velut nitori rugæ. Qvæ olim in deliciis erant, jam nauseo: dulcedine Musicæ olim captus jam concentum maxime dulcisonum frigide audio. |72Et qvod certissimum est appropinqvantis senectutis indicium, nugis magis qvam doctis sermonibus delector: ita si qvis de rebus maximi momenti, exempli gratia de bello inter Turcas & Persas, de triplice Fœdere, de Sanctione pragmatica, de Electione Imperatoris aut Pontificis & id genus aliis rebus, ad qvas aures olim arrigere solebam, fari incipit, jam oscito & aures illis do, qvi de rebus trivialibus, ex. gr. de jurgiis vicinorum, de puerperiis, sponsalibus, nuptiis, virginitatis jactura &c. garriunt. Istud inprimis tanqvam indubitatum imminentis senii præsagium notant amici, qvod tristibus nuntiis, damnis & adversariorum minis admodum afficiar, ac ad qvodvis insolitum phænomenon tanqvam ad aspectum Cometæ trepidem. Vitium istud etiam in adolescentia mea & virili ætate notarunt nonnulli, ideoqve verbis me solis philosophi nomen ementitum judicarunt. Fateor Philosophum practicum me nunqvam fuisse; candide qvoqve indicavi, me iræ, mentis perturbationi & aliis vitiis obnoxium, nec consvetudo, qvæ callum obducere solet animo, contra omnes vel |73fortunæ vel naturæ impetus me satis armavit. Haud eqvidem ignoro, philosophiæ auxilio non modo doloris aculeos sed & fortunæ fulmina depelli ac contemni posse; hinc libros philosophorum freqventer lego, video refertas argumentis ac rationibus paginas omnes, video tantam exemplorum copiam, ut nihil possit esse cumulatius; parum tamen studendo proficio contra repentinos impetus.
Dicunt qvidem Philosophi: qvod deponi potest, etiam non suscipi potest. At objecta non pendent ex hominum arbitrio; qvin improvisis rebus commoveatur animus, nemo impedit,
Unde timere hominis sapientis & insipientis,
Primos cum motus sistere nemo qveat.
Hoc tantum distant: pavor oppugnat sapientem,
Expugnat stolidum, perpetuoqve premit.
Frustra igitur qvis apathiam jactat, omnesqve ex animo fibras evellendas existimat; nam e marmore sculpti aut e robore non dolati sumus. Primus impetus, maxime vero inopinatus, ipsos sapientes percellit, præmeditatio vero futurorum malorum adventum lenit. Hinc Poëta:
|74Ne me imparatum cura laceraret repens.
Igitur cum primos motus nemo impeditimpedit]impedit] A; impediat SS, impedit Kragelund impedit] A; impediat SS, impedit Kragelund , excusantur ii, qvorum humores subito excitati fermentationem in corpore pariunt. His ego humoribus vexatus vim fermenti sentio, nec qviescere potest animus, donec post primum impetum sangvis defervescat, & dissipatæ animi partes rursus in suum locum cogantur. Impetum febrilem frustra qvis lectione Socratis, Ciceronis aut Senecæ cohibet. At cum mota tempestas exsævierit, & dolor viriditatem amiserit, salutaria sunt ista media, qvibus impeditur, ne recrudescat malum. Remittente æstu, cum ratio & consilium redierit, stultitiam rideo, & animum ira vel pavore oppugnatum, ne expugnetur, obfirmo. In hoc casu philosophia efficaciter operatur, adeo ut cum Cicerone dicere qveam: Ut contra Serpentum virus pharmacorum genera multa, contra inopiæ calamitatem solertia & industria, contra turpitudinis voluptatem pudor & verecundia, sic contra doloris morsum philosophia nobis data est Numinis concessu ac munere. Sufficit viro malo remissius agenti occurrere ne |75recrudescat, mulieris est a dolore penitus expugnari. Et huc pertinet illud Poëtæ:
Conqveri fortunam adversam, non lamentari decet:
Id viri est officium; fletus muliebri ingenio additus.
In prioribus Epistolis infirmitates animi candide professus sum. Harum nonnullas tempus debellavit, sed ita ut in eorundem locum cum senio successerint novæ. Tempora mutantur, & nos mutamur in illis: sæpeqve unius vitii destructio est alterius vitii generatio. In plerisqve tamen tam vitiis qvam virtutibus antiqvum obtineo.
Dixi, intrepidum me olim fuisse, jam vero ætatis vitio timidum fieri. Attamen supersunt adhuc reliqviæ qvædam veteris fortitudinis, qvæ per intervalla emicant. Nam fortiter satis impetum adversariorum excipio. Solos Sanctos, qvi Religionis clypeo armati provocant, timeo. Ad horum adspectum trepidans abjectis armis fœde fugio, experientia edoctus, *qvanta animorum cœlestium sit ira, qvam pertinax eorundem sit odium, & qvanto hi successu bella gerere soleantsoleant]soleant] solent A; soleant SS, solent Kragelund soleant] solent A; soleant SS, solent Kragelund .
|76Fausti hirsuta cohors minor est mihi Castoris ira:
Injuste patiens me puto jure pati.
Simulationis acerrimus semper osor, adhuc apertus usqve ad reprehensionem sum. Sunt tamen, qvi in Scriptis meis sexui seqviori me blandiri putant. At, si ad examen vocentur ea, qvæ in favorem sexus scripserim, patebit me non assentatoris, sed justi judicis ac defensoris partes egisse. Docui pleraqve vitia, qvæ sexui huic propria dicuntur, non a natura sed ab institutione fluere, & naturam sæpe cum educatione confundi. Docui, qvod in plerisqve fœminis enitescere videremus viriles virtutes, si virilem ab infantia nactæ essent institutionem. Docui, jura pleraqve, qvæ sibi arrogant mares, præscriptione potius qvam jure naturali niti. Monstravi virtutum potius, qvam nominum rationem esse habendam, & ob solam nascendi sortem mulieres a cunctis negotiis, qvæ cerebrum poscunt, non esse excludendas, cum exemplis doceamur, earundem ingenia versatilia adeo esse, ut nulla ars neqve privatæ neqve publicæ rei gerendæ illis desit. Generi |77igitur fœminino non blandior, sed nullo nominum aut natalium discrimine habito, utrumqve sexum eodem metior pede. Si ex. gr. sororem fratre secreti capaciorem animadverterim, illam non hunc consilii participem facerem; si in negotiorum gestione dexteriorem, idem institutum seqverer: nemini adblanditur, qvi absqve partium studio suum cuiqve tribuit. Notam assentationis potius incurrunt ii, qvi sibi ipsis & proprio sexui perpetuo lenocinantes, verbis ac scriptis inermem sexum insectantur atqve exagitant. Victrix plerisqve, mihi vero victa & oppressa causa placet: tutior illa est via, hæc vero honestior. Eo igitur solo intuitu patrocinor sexui seqviori, cui me cætera nunqvam mancipavi. Testes sunt viduæ, qvas exegi noctes; testis est perpetuus cœlibatus. Sæpe ad uxorem ducendam me stimulant amici. Hos cavillis plerumqve repello, jam ignorantiam in physica experimentali, jam annos ad senium vergentes obtendens. Soleo plerumqve ita argumentari: Anteqvam annum qvadragesimum attigeram, ob res domi angustas in statu non eram; post |78istam vero ætatem e statu dejectus sum: Inopiam olim timebam, jam cornucopiam timeo, commune mihi malum cum plerisqve popularibus, qvi ob paupertatem uxores ducere neqveunt nisi in ætatis flexu & cum anni emeritos fere fecerint. Si igitur in ista ætate circumspicerem uxorem, non foret ut illam ego, sed ut me illa duceret. Hoc cœlibatui velum obtendere soleo: præcipua vero causa est animus nimis delicatus & μικραίτιοςμικραίτιος]μικραίτιος] μικράιτιος A; μικράιτιος SS μικραίτιος] μικράιτιος A; μικράιτιος SS . Terrent me curæ domesticæ, terrent & alia minora, qvæ facile ferunt alii, sed qvorum ego impatiens sum. Porro si procum agerem, candide cunctas infirmitates detegerem, qvæ, qvamvis exigui plerumqve momenti, tot tamen sunt, ut qvamvis virginem sive matronam ab ineundo fœdere matrimoniali deterrerent. Qværenti non ita pridem matronæ, ecqvid perpetuo cœlibatui me vovissem, respondebam ego, nullo me voto teneri, sed multa mihi esse vitæ cœlibis retinacula, & multa animo obversari, qvæ ducere volentem remorantur. Tunc illa: incommoda, ait, qvæ conjugium comitantur, innumeris compensantur commodis: gnava & proba uxor variis molestiis |79medetur, & onus rerum domesticarum aut dimidium aut totum, si volueris, subit. Pandere deniqve cœpit delicias istius status, qvæ tot ac tantæ sunt, ut omnes nubes discutiant, omnes molestias facile tollant. Respondebam ego, virum sexagenarium sola conjugii incommoda, delicias vero non sentire. Tandem jubentem illam, præcipuas, qvas timebam molestias, indicare, interrogo, ecqvid noctu forte sterteret? &, cum immodice se stertere asseveraret: ob solum, ajebam, istud leve incommodum nuntium tibi mitterem. Hoc dicto, abeo, & *illi ilia ferefere]fere] sere A; sere SS, fere Kragelund (vide comm.)fere] sere A; sere SS, fere Kragelund (vide comm.) risu solvuntur.
Has ob causas cœlibem vitam ago, & verisimile est me semper acturum, si vel productius ævum mihi contingat. Arbores tantum sero, ut videar aliqvid ad terræ incrementum contulisse. Libros qvoqve scribo, cum liberos facere neqveam, & ita partem officii impleo, cum totum exseqvi non valeam. Non omnia possumus omnes. Laudo civem, qvi utroqve officio rite fungitur: nam illud puto faciendum, hoc non omittendum. Dedi solitariæ vitæ causas, ut desinant homines eo me nomine vexare. Sunt |80& alia, qvæ in me reprehendunt amici; sed causæ latent, qvæ, si illis perspectæ forent, cessarent barbam mihi vellicare, faterentur non impetu sed consilio pleraqve me agere. Ita jocos spargo & festivis operibus me exerceo, cum oppressus mœrore animus istud tanqvam medicinam exposcat. Genium defraudo, cum simplici ac parabili victu vigeam. In secessu ac solitudine vivo, cum qvies sit animæ meæ pabulum ac fomentum: nunqvam enim minus solus sum, qvam cum solus sim. Famulo non utor, cum servum tanqvam malum domesticum ac incommodam mihi suppellectilem intuear. Pedibus eoeo]eo] eam A; eo SS eo] eam A; eo SS ut valeam, deniqve cœlibem vitam ago, cum molestias, qvæ statum conjugii comitantur, ægre me laturum ominer. Cui uxor contingit, præter communes omnium calamitates præcipuo etiam miseriæ genere premitur, qvod non solum suis sed etiam domesticis uxoris & familiæ molestiis curisqve vexetur; neqve enim ab ea qvicum arctissimo matrimonii vinculo conglutinatus est, aut mente aut cogitatione sejunctus esse potest.
Miraris, me secessus ac qvietis amantis|81simum Urbem villæ præferre. At ipsum me qvietis studium in Metropoli retinet, ubi tanqvam in secessu vivo. In vicis ac oppidulis vexamur factionibus, sinistris rumoribus & aliis incommodis, qvæ in magnis civitatibus minus freqventia sunt; nam negotiorum pondere oblisi urbani in alienas segetes rarius manus immittunt; otium vero paganis materiam turbarum ac vexationum suggerit.
Nam capiunt vitium, ni moveantur, aqvæ.
Istud expertus sum in provincia, ubi situm est prædium meum, ubi circumspectius tamen qvam in ipsa metropoli vivere cogor.
Cum Tolerantiæ perpetuus sim præco, male eo nomine audio apud Theologos qvosdam nimis rigidos, qvi principiis intolerantiæ, qvæ ipsi moderatiores Pontificii palam jam tueri verentur, adhuc mordicus adhærent. Suspicantur me patrocinari qvibusdam nostri temporis hominibus, qvi Ceremonias sacras clam improbare creduntur. At a primis discretionis annis Tolerantiam veram virtutem christianam Doctrinæ Christi ac Evangelicæ Religionis principiis conformem ju|82dicavi; id qvod patet e monitis qvibusdam, qvæ sparsim in operibus meis viginti abhinc annis editis reperiuntur. Recedere ab isto principio nihil aliud est, qvam Religionis reformatæ fundamenta subruere, ac telis iisdem nos exponere, qvæ in Pontificios olim ipsi torsimus. Huc adde, qvod doctrina Christi moralis, cujus præstantiam agnoscunt infensissimi religionis hostes, & adversus qvam ne hiscere qvidem audent, iniqva & cunctis Philosophorum doctrinis inferior reddatur, si dictum istud: Compelle intrare, secundum literam interpretemur.
Sunt qvi e Scriptis meis elicuerunt nonnulla, qvæ bilem Sacerdotibus nostris movere poterunt, ac proinde me in Clerum non bene animatum autumant. At falluntur: Nam Sacerdotes, utpote Verbi divini præcones eâ, qva par est, reverentia proseqvor. Si boni viri sunt, & veneratione, & amore dignos judico; si secus, ob sanctitatem tamen muneris, qvod obeunt, publice veneror. Seqvor ita agendo exemplum vetulæ cujusdam Matronæ, qvæ descendentem e suggestu Sacerdotem allocuta est his verbis: ma|83ximas tibi gratias ago ob pia & solida ista præcepta, qvæ dedisti; faxit Deus, ut vita tua doctrinæ respondeat! GOtt gebe ihnen die Gnade, daß sie selbst darnach leben mögen! Nec illis adstipulor, qvi tragico in Sacerdotes hiatu perpetuo bacchantur, qviqve minuendos eorum reditus judicant. Habeant mea opinione, unde decenter ac nitide vivant. Cavendum enim est, ne ob res angustas aut veluti fratres mendicantes ludibrio hominum exponantur, aut ad alios qvæstus sordidos & sacro munere indignos dilabantur. Nam in angustiis constituti, & aliorum qvadris viventes, vix mascule muneribus defunguntur. Falluntur igitur, qvi in Sacerdotes me male animatum putent. Solos illos fugio, qvi nomen Sanctorum ementiuntur, ut bonorum virorum existimationi notam inurant. Sed redeat, unde aberravit oratio.
Istud qvoqve in me reprehendunt nonnulli, qvod de Academiis & doctis Societatibus non satis reverenter locutus sim, maxime vero cum, ipse Academiæ membrum, proprium nidum videar polluere. At non de Studiis, sed de ratione studen|84di cum aliis doctoribus litigo. Exercitia disputatoria in Itinere meo Subterraneo ad Circenses Ludos refero. Ritus qvosdam Academicos, qvi risum Spectatoribus movent, improbo, & difficiles qvasdam nugas & inania studia, qvæ principatum in Gymnasiis nonnullis tenent, salse rideo; ista tamen crisi non literas sed literatorum vitia impugno. Monstrat potius censura Musas me vere ac reverenter colere, indicat solicitum me esse, ne literæ ob perversum studendi ordinem & ob ritus, qvi ludicri spectaculi speciem exhibent, risui exponantur & vilescant. Grave præjudicium contra statuta qvædam Academica, hoc est, qvod commenta sint medii ævi, cujus ignorantiam hodie stupemus, & cujus mores, ritus ac studia absqve risu legere non possumus. Omnia qvidem fervent, ingentiqve strepitu auditoria & cathedræ personant; sed, cum omne sit actum, nihil tamen peractum reperimus. Hinc reformationem qvandam ævo nostro dignam sæpe optavi: vellem strepitum in silentium, loqvacitatem in meditationes transformari. Vellem pro Doctoribus ac Magistris le|85gentibus totidem Responsores, eos scilicet, qvi non pro arbitrio theses eligerent ac exponerent, sed qvi dubia a discentibus proposita solverent. Ex hoc instituto duo fluerent commoda: discerent auditores ea, qvæ qværerent; & *spartam docendi nemo in se susciperet, nisi magisterium adeptus esset, ac in ea, qvam profiteretur scientia studia illius maturuissent.
Optandum esset, ut tempore renascentium literarum una cum Luthero Theologo Lutherus aliqvis politicus ac literarius extitisset, qvi eadem qvæ ille in sacris, præstitisset in profanis, fermentum medii ævi penitus tollendo, ac vitiis, qvæ ejusdem ætatis caligo invexerat, medicas manus admovendo. Nam multa adhuc restant reformanda, amputatis tantum vitiorum ramis, fibris nondum evulsis, & Universitates, qvæ medio ævo originem debent, remedia poscunt, ut Literæ minori cum strepitu & majori cum utilitate excolantur. Monstrant reformationis necessitatem conditæ nuper Academiæ in Gallia & Anglia, qvarum leges oppositæ sunt legibus Universitatum, ubi tyrones in verba magistrorum jurare jubentur, & |86ubi ingenia non limantur & expoliuntur, sed gustus potius depravatur, variaqve discuntur, qvæ mox dediscenda sunt. Qvi ad Universitates tanqvam ad bonarum artium mercaturas confluunt, variis mercibus onusti redeunt, doctiores qvidem, sed non meliores ac cultiores, auctis potius qvam sublatis antiqvis præjudiciis, qvæ literatos a vulgo distingvere debent. Deleantur vetera præjudicia, & cerebra tyronum fiant tabulæ rasæ, anteqvam literis onerantur. Nam nisi ista cautio adhibeatur, nihil credant verum esse, nisi qvod ad sectam, cui olim nomen dederunt, referatur.
Hinc patet ob jocos qvosdam, qvi in scriptis meis disseminati reperiuntur, immerito mihi tanqvam literarum osori litem moveri. Indefessi mei labores, Operum a me editorum multitudo, & præmia, qvibus alios ad scribendum acui, ardorem potius qvam frigus, venerationem potius qvam contemptum indicant. Falluntur, qvi propter lucrum me scribere suspicantur; nam alia mihi oblata fuerunt media, unde minori cum labore majorem facere potuissem qvæstum: & cura ista, qva O|87pera mea elaboravi satis indicatindicat]indicat] indicant A; indicat SS indicat] indicant A; indicat SS cupidinem lucri scribendi fomitem non fuisse; qvæstuosissimas qvoqve occasiones e manibus elabi passus sum, cum easdem crederem obicem studiis meis posituras, nam omne tempus perire arbitratus sum, qvod literis non impertiretur.
In isto tamen studendi ardore nihil fecisse videor, & qvamvis studiosum me vocant nonnulli, ipse me desidiosissimum judico: nam si comparer aliis Athletis, qvasi somno ac inertiæ deditus erubesco. Perpetui enim, qvibus vexor, morbi ardorem studendi sufflaminant; præcipue vero inducias imperat dolor capitis, qvi cunctis qvidem hominibus molestus, literato tamen maxime officit. Hinc, cum humano generi inevitabiles sint morbi, si penes me potestas esset distribuendi, capitis dolorem aut solis mulieribus ac iis, qvorum occupationes cerebrum non poscunt, aut insulsis autoribus, qvorum mole laboramus, assignarem.
Si qvæ merita mea in literis sunt, illa erunt, qvod gustum trivialem ac pædagogicum debellare allaboraverim. Nam Gallicis ac Anglicis Musis mature initia|88tus non tam docte scribere, qvam nitide sensus exprimere conatus sum. Et dicere absqve jactantia possum, qvod primus fere inter populares sim, qvi pro siccis ac confusis annalibus bene qvodammodo digestas historias dederim, qviqve Studium morale huc usqve in Septentrione nostro sepultum qvasi ex orco revocaverim. Sunt qvi hæc agnoscunt, ac proinde conatus meos laudant; mirantur tantum, virum compositis adeo moribus, perpetuo ægrotantem, & in flexu jam ætatis, in rebus, ut ajunt, puerilibus desidere, carminibusqve jocularibus ac festivis fabulis vires experiri. At ipsi corporis animiqve morbi ad id studium tanqvam ad medicinam impulerunt: nec aliis hanc medicinam dissvadeo. Cum studium hoc in me reprehenderet non nemo his verbis: cur jocos scribis, qvi austere adeo vivis, respondebam: cur tristia & atrocia tu scribis, qvi comice adeo vivis?
Uti studia mea ac labores interpellarunt infirmitates corporis, ita simul qvodammodo promoverunt; nam mala, qvibus perpetuo vexor, ad vitam fere solitariam me adegerunt, adeo ut in urbe tur|89barum ac illecebrarum feracissima, inter strepitus forenses & aulicos, inter tubarum tympanorumqve sonitus & innumera alia incommoda, qvæ palladias turbare solent artes, & qvæ in emporiis ac munitis civitatibus inevitabilia censentur, tanqvam in secessu vivam. Magnatum limina non tero, cum sorte mea contentus umbris & vanis honorum titulis, qvos alii venantur, mature nuntium miserim. Si simul cum titulis, honoribus & aliis emolumentis corporis sanitatem distribuerent Magnates, vestibulis eorundem supplex perpetuo inerrarem. At, cum istam dare neqveant, domi me contineo, solas literas colens. Existimor ita agendo aliqvid ex Anglorum indole hausisse. Faciem meam olim prædicare solebant Angli his verbis: He looks as an English Man ɔ: Anglicam habet faciem. At indoles magis Anglica est: placuit mihi hæc gens & placui iterum genti, cujus mores & studia mira similitudine exscribere sum visus, candide qvicqvid circa præcordia versatur effundens, & libans ex omnibus qvodcunqve me maxime veritatis specie movet.
|90Pergo eadem, qva juventutem solitus sum, sobrietate senectutem transigere, securus admonitionum, qvibus ad vitam paulo lautiorem ab amicis identidem stimulor. Credunt hi voluptates restringere idem esse ac genium defraudare, ideoqve præceptis philosophiæ septentrionalis, qvæ studium large edendi ac bibendi commendant, auribus perpetuo obstrepunt; vocant hoc curam corporis, ego vero destructionem, cum experientia docet, voluptate potius qvam temperantia corpus enervari: id qvod proprio meo exemplo evincere possum. Qvadraginta fere abhinc annis tanta erat virium tenuitas, ut mortem mihi subitam ominarentur amici, nisi fercula duplicarentur. At plurimi ex istis declamatoribus, qvi corpora solicite curarunt, jam dudum mortui sunt ac sepulti. Ego vero antiqvum obtinens ac genium defraudans adhuc aura vescor. Optime faciunt, qvi medium tenent; edendum, ut vivas, non vivendum, ut edas: æqve culpandus est, qvi appetitui nil negat, ac qvi omnia concedit. Uterqve corpus odisse censendus est. Tantum hinc cibi & potionis adhiben|91dum, ut reficiantur vires, non opprimantur, uti optime faciunt ii, qvi in exercitiis corporis ac mentis medium tenent: *nam vita humana, ut ait Cato, prope uti ferrum est. Si exerceas conteritur, si non exerceas, rubigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri, si nihil exerceas, inertia ac torpedo plus detrimenti faciunt.
Rident me nonnulli opes colligentem, maxime cum cœlebs sim, & verisimile sit, ut sine prole moriar. Illis non succenseo; nam memet ipse per intervalla rideo. Utramqve sortem, & pauperis & divitis expertus sum. Facultatibus omnino destitutus nulla cruciabar solicitudine.
*Cantabam vacuus coram latrone viator.
Opulentum vero crebræ curæ, metus ac solicitudines torqvent. Et cum genio indulgere nec possim nec audeam, sola, qvæ opes pariunt incommoda, non vero commoda sentio. Jure hinc videor derideri; attamen, si qvem ex derisoribus meis hæredem scriberem, curam, solicitudinem, metum aliaqve incommoda, qvæ opes comitantur, non recusaret. |92Pro derisoribus totidem cerneres corvos hiantes & parasitos, ad vilissima qvæqve ministeria paratos. Et liqvido inde pateret, censuram, admonitiones, dicteria, qvæ ejaculantur, ex sola invidia fluere. Simulamus sæpe contemptum rerum, qvarum compotes fieri neqveamus, velut fraga nauseare dicebatur vulpes, cum ad prædam, qvæ salivam illi movebat, præclusum videret iter. Qvi ergo ad rem attentum me rident, rident simul plerosqve homines labe communi affectos, ridebunt qvoqve se ipsos. Soli profusi, Catilinæ, Luculli & Apicii jure meliori ridere videntur. At, cum parcos hi ac tenaces oppugnant, majoribus præbent crura sagittis. Nam si tenacitas sit stultitia, profusio insaniæ nomen meretur. Haud facile capere possumus, qvi senes ac mortis candidati opes coacervant, nulli sibi usui futuras: nam qvid absurdius est, qvam, qvo minus restat viæ, eo plus viatici qværere; difficilius vero capimus, qvi pauperes opes effundant, qvarum provida dispensatione ab egestate, fame & ignominia se vindicent. Illi arbores serunt, non sibi sed aliis profuturas: hi |93arbores cædunt, ut fructibus ipsi cum aliis in posterum careant, lauteqve prandent, ut misere cœnent aut prorsus esuriant. Parsimonia igitur divitum risum, profusio vero pauperum miserationem concitat: Ambas diceres morbos; illam febrim, hanc vero rabiem.
Ad parcam vero & sobriam vitam me restringit constitutio corporis, cui omne nimium obest ac indubitatum morbum minatur. Hinc prandeam, ut æqve cœnem; & pedibus eam, ut valeam. Opes honeste acqvirere, qvæsitas servare frugi hominis nota est & boni civis officium. Fateor eqvidem, providentiam istam in patre qvam in cœlibe laudabiliorem: at qvid? si mihi in mentem veniret uxorem ducere; nam ardor iste tanqvam paroxysmus inopinato sæpe populares meos oppugnat, punctoqve temporis simul expugnat: Taceo alia fortuita, qvibus vita humana est obnoxia, qvæqve curam futuri svadent. Huc adde, qvod, cum non minus vita, qvam scriptis instruere laboraverim, exemplo non minus qvam præceptis sit opus. Si in Hispania nasci mihi contigisset, ubi genium defraudant |94incolæ, ac ubi sola aura vescuntur, ad laute ac genialiter vivendum verbis ac exemplis stimularem. At in Septentrione nostro, ubi religiosissime coluntur Ceres ac Bacchus, aliis opus est præceptis, aliis exemplis. Si stultitia est provide vivere, ac formicis uti magistris, notandus est eo nomine tam pater qvam cœlebs; nam argumentum, qvod tanqvam velum tenacitati obtendit pater, scilicet ut superstitibus sit liberis, unde nitide & honeste vivant, in oculis philosophi vanum omnino est: nam mors tollit omne vinculum; in altera qvoqve vita rerum terrestrium nulla fiat mentio; cessabunt in paradiso ejusmodi nugæ, nisi cœlum carnale cum plebe statuere velimus. Deniqve sine prole non dicitur mori, qvi rempublicam hæredem scribit.
De opibus meis ita dissertantem divitem me forsitan crederes. At neqve dives sum neqve pauper. In tantum auctæ sunt facultates meæ, ut solito sumptuosius vivere possem. Hoc summa votorum fuit; nam provide ac sapienter agit, qvi qvæstus honestos & licitos e manibus suis elabi non patitur, sed occasione u|95tens ita sibi prospicit, ut urgente necessitate habeat, qvo famem e labris abigat. Qvi hoc non contentus cumulum cumulo addit, ut in immensum crescant opes, hunc non providum œconomum, sed sordidum Euclionem voco. Ab ista me tabe liberet Deus! Opes, qvas possideo, labore sunt acqvisitæ & temperantia servatæ, & licite acqvisitis honeste utar: nam Prædio meo ornando partem insumam, & qvod reliqvum erit, usui publico consecrabo, adeo ut non tam bonorum possessorem qvam merum dispensatorem me prædicent posteri.
Imbecillitas corporis eadem est, qvæ in juventute: iisdemqve vexor morbis, qvos abstinentia, labore & perpetua ambulatione, qvoad viridis ætas, fregi, jam vero cum senectute ingravescentes solis animi viribus ægre sustineo. Qvid enim præstantius, qvid utilius, qvam cum corpore non valeas, curare, ut animo saltem valere possis, siqvidem corpus animi gubernaculo, animus autem ministerio corporis indiget?
Sentio me perpetuo ægrotare, morbi tamen indolem detegere neqveo. Existi|96mo ipse nil mihi salubrius cortice Peruviano, sed Medicis reclamantibus, uti qvotidie non sustineo, maxime cum naturam hujus corticis ignorem. Si ea huic cortici sit virtus, ut acidum absorbeat, non dubitarem dosin qvotidie haurire. At, si vim tantum habeat sistendi fermentum, non modo inutilem, sed & noxium hunc corticem judico. Nam medicamine, qvo tantum sistitur non tollitur vitium, efficitur, ut eo majori cum impetu redeat morbus. Pergo itaqve ægrotare ac simul ævum producere, & forsitan diu vivo, qvia perpetuo ægroto. Nam adversa valetudo ad frugalitatem me restringit, qvæ vitam, licet misere exigendam, profert. Constitutio corporis mei sensibus ac gustui respondet: utrumqve enim paradoxum. Sicuti enim, qvod aliis ad palatum est, nauseo, ita qvod aliis corporibus officit, meo prodest; nam nunqvam salubrius vivo, qvam cum ventris obstructione laboro, aut qvando insomniis vexor ac vigiles noctes ago.
In libris more solito hæreo: sed legendo parum proficio; nam qvicqvid memoriæ sistitur, subito evanescit, & rerum |97notissimarum nomina jam vix mihi suppetunt. Si igitur causam studendi qværis, lepidi cujusdam Professoris responso utar, qvi cum vacuis auditorii subselliis prælectiones recitaret, causam rogatus, Deo se & officio legere ajebat. Qvod me ad studendum impellit, indicavi hoc epigrammate:
– – – *Causa studendi
Ipsis in Studiis; ut studeam, studeo.
Memoria cribrum est, qvod omnia præsertim ea, qvæ historica sunt, transmittit. Fugiunt voces & vocabula, & nomen meum identidem jam qværo. Hinc legendo nil amplius in Studiis promoveor: alta tamen mente, qvæ in adolescentia didici, manent reposta. In Studiis qvibusdam, qvæ res memoriæ non sunt, adhuc non nihil progredior, sed meditando potius, qvam legendo maturesco: studeo me ipsum, studeo & homines,homines,]homines,] homines; A; homines SS, homines, Kragelund homines,] homines; A; homines SS, homines, Kragelund qva singulos qva gentes universas noscere. Et cum in peregrinationibus meis homines potius qvam bibliothecas perscrutatus sim, gentium plerarumqve Europæarum ingenia satis perspecta mihi reddita sunt. Sæpe me sti|98mulasti, ut ad exemplum aliorum peregrinantium Itinera mea descriptionibus ejusmodi exornarem; sed spartam hanc lubricam nimis ac difficilem constantissime sum deprecatus & adhuc deprecor. Patiaris me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, qvo in omnibus obseqvi soleo. At cum in ultima tua epistola petitionem hanc iterasiteras]iteras] iteres A; iteras SS iteras] iteres A; iteras SS ac precibus minas addis, vereor, ne pertinax & ingratus videar viro, cui plurimum debeo; ideoqve præcipua qvædam delibabo.
 
 
 
xxx
xxx