Tilbake til søkeresultater

1 forekomst av fateor, me libris Gallicis omnia debere, nam ex eorundem lectione gustum mature formavi, qvi opera mea commendare creditur
[Fjern søkemarkeringer]

previous icon next icon
Vis      Tekstkilder    Veiledning
Klikk på sidetall for å se faksimiler    
   
JUDICIUM
DE GENTIBUS QVIBUSDAM EUROPÆIS.
Gentes exteræ, qvibuscum commercium peregrinanti mihi fuit, sunt Galli, Angli, Itali, Germani ac Batavi.
Gallos laudo, qvod venusti & sociabiles sunt, & amarem qvoqve si minus sociabiles essent. Nam uti morositas bilem, ita nimia urbanitas nauseam movet. Cum sangvinei sint Galli, subito excandescunt & subito refrigent, fœdus amicitiæ subito nectunt & subito rumpunt; & |99cum amor ac odium exiguæ durationis sunt, gens est nullo neqve amore neqve odio digna. Commendat Gallos nativus qvidam Candor; nam vulgo usqve ad reprehensionem aperti sunt. Liberalitatem exercent, misericordiam & insignes virtutes, qvæ usqve ad heroismum sæpe tendunt: sed impetu potius qvam consilio trahuntur, & omnia qvasi subito qvodam paroxysmo fiunt. Idem qvoqve dicendum est de vitiis eorum. Vitia tamen, qvæ solis Parisiensibus propria sunt, toti vulgo genti affingunt Scriptores extranei. Nascitur inde error, qvod cum solis Parisiensibus commercia habuerint pleriqve: sic plebs nostra nigros credit cunctos Gallos, cum ii, qvi navibus in oras nostras deferuntur, nautæ sint, sole ac aëre perusti, & maximam partem e meridionalibus Galliæ regionibus oriundi. Hi tamen colore, scitis ac moribus valde differunt a Parisiensibus, ineptiasqve eorundem non minus qvam extranei ridere solent. Veneres Parisienses omnino non improbo. Illos improbo, qvi rident & imitantur, qvi maria transmittunt, ut induant mores propriæ na|100turæ refragantes. Nam gestus ac mores, qvi illos decent, cum veluti connati sunt, hos deformant ac ridiculos reddunt. Finge tibi ex. gr. rudem, simplicem & ingenuum Batavum elegantiis Parisiensibus onustum in patriam redire: Phænomenon est, qvod bruta & homines in spectaculum sui ciet; nam incertum, ad qvodnam animantium genus referas, cum alienam naturam assecutus amiserit suam. Docui in antecedenti Epistola in lucrum intentos Gallos viatores ac hospites pecuniis emungere solere: sed crisi hac nec universam gentem nec totam Lutetiam, sed solum St. Germani suburbium, ubi vulgo hospitantur extranei, perstringo. Doctissimos in hac Urbis regione reperies caupones, mercatores & artium magistros, qvi hospitibus insidiantur, eosdemqve innumeris illecebris ad luxum & profusionem stimulant. Sed istud gentis vitium non est: nam liberales, munifici, candidi ac incauti adeò sunt Galli, ut sæpius fallantur qvam fallunt. Ipsos qvoqve caupones regionis St. Germani nimia sæpe credulitas perdit; fallunt hospites & ab iisdem invicem fallun|101tur; corvi sunt, qvi lacerant, & cadavera, qvæ lacerantur. Nam non pauci extranei, postqvam conturbarunt, & maxima apud fœneratores nomina contraxerunt, tacitè, cum non sint solvendo, abeunt, aut dimittuntur cum promissis ad Græcas Calendas exsolvendis.
Morum elegantia, eloqvii gratia, libera conversatio sunt virtutes, qvas maxime jactant Galli, & qvibus inter cæteras gentes se eminere credunt. Sed in virtutum ac vitiorum qvorundam definitione non omnes conveniunt. Qvæ inter virtutes apud unam gentem numerantur, apud alias sæpe sub vitiorum nomine veniunt: qvod hîc urbanitas, illic histrionia dicitur. Qvod Galli vocant morum venustatem, Hispanis est petulantia; & qvod Hispani dicunt gravitatem, apud Gallos morositatis notam acqvirit: qvi ob genii defraudationem notatur in Septentrione, in Italia dicitur frugi homo: Qvod in Germania liberalitatis, in Hollandia profusionis nomine notatur: Qvod Angli dicunt constantiam, apud alios est contumacia. Adeo ut virtutes ac vitia ejusmodi pro diversis gentium ingeniis |102varientur, & diversa nomina sortiantur. Hinc virtutes istas, qvas Galli prædicant, Gallica potius decora qvam veras virtutes dicas; nam, ut sint veræ virtutes, necesse est aliarum gentium suffragiis ita judicentur. Monstrant qvidem Galli suffragiasuffragia]suffragia] suffragia, A; suffragia SS suffragia] suffragia, A; suffragia SS aliarum gentium, cum tota fere Juventus Europæa ad discendas venustates Gallicas Lutetiam catervatim confluat: at, qvoniam juventus puerilia amat ac crepundia venatur, nimis acriter insistere non debent argumento, qvod vitia potius qvam virtutes exprobrat. Mihi sane, qvamvis lepore ac venustate morum delector, molestæ semper fuere virtutes istæ gentilitiæ, qvibus superbiunt Galli, & qvarum defectum in aliis gentibus deplorant. Sunt tamen inter ipsos Gallos, qvi decantatas istas veneres nauseant, ac aliarum gentium moribus se accommodant. Nam præfecti cohortium, centuriones, tribuni, & gregarii qvoqve milites, qvi stipendia apud exteros meruere, taciturnitate, modestia, gravitate & compositis moribus distingvuntur a popularibus, qvi extra limina patriæ pedem non protulerunt. Qvi vero com|103mercia cum incultis ac barbaris ita dictis vicinis non habuerunt, inprimis juvenes, qvi vulgo dicuntur Petits Maitres, intolerabiles omnino sunt; phænomena mihi semper fuerunt, ad qvorum solum adspectum trepidavi. Melius igitur, me judice, rebus suis consulerent Galli, melius & aliæ gentes, si illorum Juventus cœlum mutaret, harum vero domi maneret. Juvenes nostri e Gallia redeuntes, dum invitâ Minerva, vel adversante & repugnante natura, Gallorum mores exscribere conantur, amphibia ac monstra prudentibus apparent. Nihil est decorum magis qvam æqvabilitas vitæ, qvam conservare non possis, si aliorum naturam imitans omittas tuam: id enim maxime decet qvod est cujusqve suum maxime. At sermo est tantum de moribus & elegantiis Gallicis (Manieres Françoises).Françoises).]Françoises).] Françoises) A Françoises).] Françoises) A Nam, qvod Literas spectat, cum Gallia sit vera Musarum sedes, nulla est regio, ubi in Studiis citius proficias, & ubi gustus in Literis melius formetur. Et  fateor, me libris Gallicis omnia debere, nam ex eorundemeorundem]eorundem] earundem A; eorundem SS eorundem] earundem A; eorundem SS lectione gustum mature formavi, qvi opera mea commen|104darecommen|104dare creditur . Nam, uti moribus Gallicis nil liberius, ita Literis Gallicis nil castius & simplicius, adeo ut cum libros scribunt Galli, naturam exuere videantur.
Studia, in qvibus regnant Galli, sunt Eloqventia, Poësis ac Historia. In epistolis ac orationibus pondera rerum non flosculos respiciunt, nam acumina, æqvivoca & fucum non patitur lingva Gallica. Sed lingvæ ista sobrietas simul efficit, ut in carmine heroico, qvod grandisona verba exposcit, Italis ac Anglis sint inferiores. In historiis vero scribendis cunctis aliis gentibus palmam præripiunt. Splendida sunt Gallorum opera, &, si eâ, qva Angli, gauderent libertate scribendi, consummatissima forent. Maximi qvoqve nominis Philosophos protulit Gallia. Sed, cum desit constantia, in viscera rerum non semper penetrant: hinc tritum istud: si Gallo major & Anglo minor in meditando esset pertinacia, uterqve omnibus numeris foret absolutus.
Ingenii velocitas sive præsentia animi (presence d’esprit) virtus est, qvæ in hac gente maxime nitet. Celeriter rem arripiunt Galli, & prompte negotia pera|105gunt. Hinc in rebus, qvæ moram non patiuntur, incomparabiles sunt. Nam cum in turbis improvisis & in rebus, ubi consilia in arena sunt capienda, maxime opus sit præsentia animi, eaqve virtus inprimis commendetur in pugnæ ardore, plures exercituum duces dedit Gallia, qvam tota fere Europa. Nam, qvamvis judicii acumen ac prudentia Imperatorem non minus commendant, animi tamen præsentia, qvæ in ipso certaminis æstu reqviritur, majorem admirationem ciet: malum prævidere prudentis est, malo vero subito occurrere ac collapsam rem momento restituere, divini fere hominis creditur.
In rebus vero meri judicii vicinis qvibusdam inferiores existimantur Galli; nam eâdem ingenii vi, qva turbæ celeriter componuntur, composita sæpe turbantur & labyrinthi, e qvibus animi præsentiâ dextere se extricant Galli, propriæ sæpe imprudentiæ sunt imputandi. Miror illos, qvi e prærupto montis cacumine salvi sine vulnere descendunt; laudo vero illos, qvi citra necessitatem non ascendunt. Si dexteritas Gallica cum cun|106ctatione Hispanica esset conjuncta, melius omnia procederent: sed utraqve virtus raro in una gente coalescit; nam moræ impatientes Galli, qvicqvid volunt, subito volunt. Hinc lepidum istud dictum: Si veritatis confessionem a Gallo extorqveas, non eqvuleus adhibendus est, sed eqvus lente procedens.
Sociabiles adeo sunt Galli, ut eos, qvi solitudinem amant, tanqvam semihomines intueantur, ac sæpe odioso nomine Philosophi aut Noctuæ compellent. Hinc qvoqve vitam aulicam, qvamvis mille periculis & incommodis expositam, in deliciis habent; ab aula removeri ac in secessu vivere idem illis est, ac ignominiâ notari ac in carcere torpere.
Satis hoc de Gallis. Jam mare trajecturus ad Anglos me conferam, qvorum indoles mihi penitus est perspecta.
Angli sunt aut Angeli aut Diaboli; nam omnem mediocritatem respuit hæc gens: qvi boni sunt, valde sunt boni & qvi mali valde mali, adeo ut vitiis & virtutibus nil fere addi possit. Nam nulla est regio, qvæ tot virtutum heroicarum ac simul tot proditionum exempla suggerit. |107Vidimus jam regni ordines pro salute patriæ omnia audere, & jam omnia prodere.
Religio, irreligio, zelus, tepor, eruditio, ignorantia, labor, desidia, vitia & virtutes hic maturescunt, adeo ut nihil sit, qvod satis laudari, & nihil qvoqve qvod satis vituperari possit. Explicatius paulo hoc faciam, sigillatim omnia exponendo. Nulla gens otiosior ac simul laboriosior est. Angli qvi otium sectantur, fame, carcere aut vinculis vix adigi possunt, ut laborent, & ut pedem extra limina cubiculi proferant. Hinc ob egestatem in carceribus publicis torpentes cernas artifices & operarios, qvi facile nomina delerent, aut famem a labris abigerent, modo manus ac membra vellent movere. Qvi vero labores amant, nihil intentatum relinqvunt, terras, flumina, montes, maria cum vitæ discrimine transmittunt, possibilia, impossibilia, obvia, invia tentant, ut curiositatem satient, aut qvæstus faciendi gratia. Hinc de Anglis dicendum, qvod aut desidiâ putrescant, aut laboribus succumbant.
In Studiis qvoqve nullum servatur medium; nam aut fastidiunt libros, aut in |108iisdem somnum & vigilias ponunt, mentemqve ita acuunt, ut sæpe perdant, hinc nulla fere terra tot doctos ac simul indoctos clericos alit.
In religione aut summa regnat pietas aut summa impietas; credulitas ac incredulitas, fanaticismus ac atheismus per vices sceptra tenent: Nam, aut nil aut nimium creditur. Religio sæpe usqve ad superstitionem, & irreligio ad purum naturalismum tendit. Qvi dogmata Romana sectantur, Hispanis ac Italis ardentiores pro Pontifice Romano vitam, membra, famam exponere & patriam prodere non dubitant. Qvi vero alia castra seqvuntur, Pontificem Romanum & Diabolum sub uno fasce complectuntur. Amor æqve ac odium in præcipiti stat. Extremus iste in Religione fervor ac tepor efficiunt, ut Religio Christiana nullibi sit acrius impugnata aut fortius defensa.
Hinc patet, qvantum in danda gentis hujus imagine errant Scriptores, dum vitia ac virtutes affingunt toti genti, qvæ in partem tantum cadunt: nam omnium gentium optima & simul pessima dici meretur. Habent & aliæ gentes suas virtu|109tes, suisqve vitiis scatent; sed major in utroqve modus est, nec ad eam maturitatem pervenitur: nam plurimi medium tenent, ut nescias, ad qvamnam classem referantur.
Sunt tamen characteres qvidam, qvi toti Anglorum genti possunt aptari. Omnes fere se ipsos nimis amant ac extraneos aspernantur. Huic tamen philautiæ facile ignoscas, si felicitatem, divitias, terræ fertilitatem ac egregia naturæ dona, qvibus cumulatur hæc gens, ante oculos ponas. Viri vulgo intrepidi sunt & fœminæ formosæ: Imperant illi forisforis]foris] foras A; foris SS foris] foras A; foris SS , hæ vero domi. Nam Angli, qvi in alias gentes dominium affectant, jugum muliebre patienter subeunt, & tanqvam leones cuivis aggressori imperterriti occurrunt, solos mures timent. Vidimus nuper Ducem, ad cujus solum nomen pars potior Europæ trepidabat, e nutu & arbitrio uxoris pendentem; nec qvalitas ista huic soli Heroi propria erat, sed toti fere genti communis est.
Rem eâ, qva Galli, celeritate, non apprehendunt Angli; sed melius judicant. In loqvendo parci sunt, sed qvæ dicunt, |110bene digesta creduntur. In re oratoria excellunt;excellunt;]excellunt;] A; excellunt: SS excellunt;] A; excellunt: SS nam soli sunt inter hodiernos Europæ populos, qvi veteres Græcos & Romanos in arte dicendi seqvuntur & asseqvuntur. Qvæ in aliis regionibus habentur orationes, comptæ qvidem & teretes sunt, sed sine nervis; &, cum desit libertas loqvendi, ob solas elegantias & acumina commendantur. At orationes Anglicæ, qvæ in Consessibus ParlamentiParlamenti]Parlamenti] Parlementi A Parlamenti] Parlementi A enuntiantur, ad antiqvitatis exemplar sunt expressæ: nam res maximi ponderis complectuntur, & non secus ac Græcæ Romanæqve statum Reipublicæ spectant. Non enim flumine conturbantur inanium verborum nec subtilitate sententiarum oratores Anglici, nec opus est, cum siccitate orationis non laborent. Hinc sola Anglia veros hodie oratores alit. Efficit qvoqve eadem scribendi dicendiqve libertas, ut in Scriptis ad Religionem & Doctrinam morum pertinentibus alias gentes exsuperent. In Historia tamen Gallis censentur inferiores: nam licet nullo torqveantur metu, qvi a veritate deflectere cogit, ordinem tamen sæpe non servant, sed annales eorum facta |111potius, qvam bene dispositas historias complectuntur. Huc adde, qvod cum in factiones discerpta sit Anglia, partium studio sæpe veritas supprimitur.
Anglicæ Lingvæ origo ita narratur. Cum Diabolus lingvas antiqvas ac hodiernas in ahenum conjecisset, & olla fervere incepisset, e spuma Anglicam formavit. Vides a contemptoribus hujus lingvæ hanc fabulam esse confictam, cum non veram lingvam hi, sed chaos qvoddam lingvarum autument; at, cum spuma ista aliarum lingvarum sit congeries, inopia verborum non laborantes apte, nervose ac sublime omnia exprimunt Angli. Ista Lingvæ ubertas juncta cum sublimi Anglorum indole excellentissima poemata heroica parit. Nam post Homerum ac Virgilium nemo est, qvi Miltonum & Popium in eo scribendi genere assecutus est. In Comœdiis vero Gallos non exæqvant; nam in ludicris gustus qvidam est huic genti proprius, qvô extranei offenduntur. Florentibus apud nos Ludis scenicis, tentavimus Fabulas qvasdam Anglicas Danice reddere; sed nemini ad palatum fuerunt: acumina |112qvidem ac sales non desiderantur, sed deest festivitas, qvæ anima comœdiæ est. Cum profundis meditationibus addictissimi sint Angli, iisdemqve mordicus adeo inhæreant, ut mentem potius qvam themata perdant, vera Philosophiæ schola dici meretur Anglia. Moribus non minus qvam doctrina philosophos parit; nam Angli non præceptis magis qvam exemplis instruunt, indeqve ab antiqvis qvibusdam decantatis philosophis, qvos vita & doctrina imitantur, solis palliis, affectatione & ridiculis gestibus differunt. Adeo ut de Anglis dicendum sit: *Philosophos non pallia videmus. Qvantum luminis Mathesi, Physicæ ac Philosophiæ morali affuderit, qvantaqve vitæ philosophicæ exempla exhibuerit Anglia, nemini non est notum. Hinc merito dici potest regio, ubi veri Philosophi ac Heroes nascuntur.
Gustus in Literis pro diversitate temporum varius fuit. De gustuum mutatione ita loqvitur *Blackmorus. Olim populares mei avide legebant fabulas paradoxas de gigantibus, monstris ac eqvitibus errantibus, mox delectabantur æqvi|113vocis, deinde tumida ac ventosa dictione, iterum dulci oratione ac venustis parabolis, & deniqve solidam eruditionem absqve fuco amplexi sunt. Et sane, sonantia, qvæ nuper in deliciis erant, verba horrent jam Anglici Concionatores, in solo & genuino textuum sensu eruendo occupati. Insignem istum in literis progressum mire promovent emolumenta ac honores, qvibus literati hujus insulæ cumulantur. Regni Proceres, Exercituum Duces, ipsi qvoqve Reges infra dignitatem non putant libros scribere & numerum autorum augere. Vidimus nuper regio fere apparatu humatum illustrissimum *Newtonum, succollantibus feretrum ipsis Regni Proceribus, & paulo ante, cum historiam Reformationis perfecisset *Burnetus, solennes a toto Regni Senatu gratiæ autori actæ sunt. Et, cum Literis ita suus constet honor, mirum non est, qvod principatum in Studiis ac Artibus liberalibus sibi vindicent Angli, & qvod in hac Insula domicilium figant Musæ. Huc adde, qvod nulla sit gens, qvæ in præjudiciis minus hæret, qvam Anglica: nam cerebra Anglorum sunt ve|114luti tabulæ rasæ, qvibus facile imprimas, qvicqvid a ratione ac sano sensu non abhorret, cum usus & consvetudo plerisqve aliis gentibus sæve adeo dominetur, ut tyrannis sive altera natura audiat. Si de veritate alicujus dogmatis Hispanum convincas, necesse est, ut vetera prius præjudicia deleas. Duplex hic labor est, cum agitur de veteri plica replicanda, anteqvam nova fiat. Angli vero, qvicqvid insolitum audiunt, arripiunt, examinant, amplectuntur, & palam docent. Hinc ista opinionum diversitas in rebus tam sacris qvam politicis & moralibus. Nil credunt Angli nisi qvod capiunt, & qvod capiunt libere profitentur. Et, cum cogitandi libertas nullis legibus circumscribatur, tot Athei hic apparent, qvot alibi sunt Hypocritæ. Major forsitan atheorum numerus est in Italia, sed minor videtur, qvia sub larva pietatis latent. Poteris in Anglia pios ab impiis secernere; nam, qvi religiosi videntur, vere religiosi sunt, id qvod tamen difficile est in plerisqve aliis terris, ubi pœnarum metu sensus animi non proferuntur. Facile hic qvoqve boni cives a male animatis sub|115ditis distingvuntur. Hinc, qvi boni apparent, boni qvoqve sunt, & in qvibus fiduciam collocet Magistratus. Talis est hujus libertatis effectus, qvæ varia parit incommoda, sed plura commoda.
Indulgentissimi sunt in errantes: solos eos detestantur, qvi leviter tantum errant; nam qvi Judæos, Turcas & Paganos non fugiunt, fratribus, qvi in qvibusdam ritibus adiaphoris dissentiunt, infensissimi sunt. Hinc, si pace frui velis, ac inter honestos cives censeri, necesse est, ut aut ad amussim orthodoxus sis, aut insigniter delires; nam error mediocris a persecutione ac odio te non vindicet: pax paritur aut totum aut nihil credendo. At vitium istud, qvanqvam in hac regione maxime conspiciendum se præbet, Anglis solis non est proprium; nam passim in aliis gentibus regnare videmus eandem stoliditatem: sic Turca infensior est Persæ qvam Christiano aut Judæo; orthodoxus Romanus pejus odit Jansenii qvam Calvini sectatores; & inter diversos Monachorum ordines verum regnat odium theologicum.
Clerici licentius hic vivunt qvam ali|116bi; nam spectaculis adesse ac cauponis qvotidie inerrare non verentur. At si licentius vivunt, modestius concionantur: nam immobiles fere ac demissis capitibus in suggestu stant, ac non minus decenter qvam solide ac pie themata sacra enucleant; longe aliter ac clerici transmarini, qvi tanqvam œstro fanatico perculsi membra contorqvent, ac gestibus theatralibus risum potius qvam suspiria ex auditoribus eliciunt. Vitio eqvidem vertitur Anglis, qvod sermones e charta recitent: at inde fit, ut orationes optime cohæreant & tautologiæ evitentur. Hinc aures meæ offendebantur sermone concionatoris, qvem primum post reditum meum ex Anglia audivi: nam assvetus optime digestis orationibus, tot vocum turbas ac repetitiones notabam, ut spatio unius qvadrantis dici posse judicarem, qvod totam horam absumsit.
Inter Gallos & Anglos fieri potest comparatio hunc in modum. Galli magis loqvuntur, Angli magis cogitant: illi ingenio, hi judicio pollent. Sumptuosius vestiuntur Galli, nitidius Angli: solo illi pane, hi sola carne vescuntur. Ambo |117fervidi; illos sangvinis, hos bilis ardor exagitat; hinc illorum ira violentior, horum pertinacior. Illi vestibus, hi ventri opes insumunt. Illi consvetudine, hi ingeniis reguntur. Illi torrentem cæce seqvuntur, hi contra torrentem eunt. Galli celerius, Angli tardius amicitias nectunt: at illi celerius, hi tardius rumpunt; *nam fœdera, qvæ sensim dissuunt Angli, repente præcidunt Galli. Porro Galli superiores suos, Angli se ipsos colunt: illi meliores cives, hi meliores homines. Limatiores illis, his majores animi dotes. Virtutes sæpe heroicas exercent ambo: Galli existimationis, Angli virtutis amore virtutem sectantur: Illi ex populi sermone, hi ex facto mercedem petunt. Eadem in vitiis est ratio. Crimina committunt ambo: illi spe lucri, vindictæ cupidine aut aliis stimulis agitati delinqvunt; hi sæpe peccant solum, ut peccent. Gallis cum aliis gentibus commune est, ut spe impunitatis sæpe delinqvant; Angli sæpe crimina committunt, qvoniam sciunt impunia non fore, adeo ut rigor legis, qvi illorum impetum sufflaminat & a peccando absterret, horum impetui aculeos ad|118dit & ad peccandum stimulat; adeo ut, si de Gallo dicendum sit: peccarem, si lege liceret, de Anglo sæpe dici possit istud: non peccarem nisi lege esset prohibitum.
Genium non defraudant Galli, multo minus Angli: illi vero edunt, ut vivant; hi vivunt, ut edant. Fercula arte condita volunt Galli, sine arte at succulenta volunt Angli: illi in struendis dapibus ingenio, hi soli ventri consulunt. Ut sitis sedetur, aut ut spiritus excitentur, bibunt Galli; solum sæpe ut bibant, bibunt Angli. Galli credunt, anteqvam examinant; Angli examinant, anteqvam credunt.credunt.]credunt.] credunt, A credunt.] credunt, A Libere vivunt fœminæ Gallicæ, qvoniam viri non sunt zelotypi, *liberius Anglicæ, cum tamen viri usqve ad insaniam zelotypia vexentur. Imaginationis fertilitate abundat utraqve Gens; Gallorum tamen imaginatio composita magis est, Anglorum extra limites vagatur: hinc in dictis ac scriptis illic major festivitas & gratia, hic major luxuria & ubertas. Misere vulgo & in angustiis vivunt Galli, & tamen vitam amant, splendide & in affluentia vivunt Angli, & tamen vitam oderunt: nam ad loca supplicii non |119ducuntur hi, sed currunt, ridendoqve, cantando, facetias spargendo & circumstantibus insultando moriuntur, *&, ubi desunt carnifices, se ipsos sæpe suspendunt. Hinc patet, mirum non esse, si inter has gentes perpetuum regnat odium, cum indole & moribus adeo discrepent. Patet hinc qvoqve valde paradoxam esse hanc gentem. Nam multa hic occurrunt, qvæ in aliis gentibus vix reperies, ac nonnulla sunt, qvæ admirationem imo stuporem cient. Si qvis autumet, me nimis superlative vitia & virtutes hujus gentis descripsisse, sciat de gente superlativa, qvæ omnem mediocritatem respuit, non nisi stylo & terminis superlativis aliqvid posse dici.
Jam in Continentem regredior, gentes qvasdam magis naturales perlustraturus. Præter Gallos & Anglos non nihil commercii mihi fuit cum Batavis, Germanis ac Italis. *Naturam nacti sunt novercam Batavi. In paludibus habitant, & intra pauca agrorum jugera coarctantur aliqvot hominum myriades: nec glebam istam, qvam possident, naturæ beneficio possident; nam ipsi terram, qvam |120incolunt, crearunt. Hinc facete Poeta qvidam:
*Tellurem fecere Dii, sua litora Belgæ.
Exigua qvoqve ista terræ portio, qvæ alendæ centesimæ incolarum parti non sufficit, non nisi grana ac gramina profert. Qvod dotes animi spectat, parce qvoqve & has distribuit natura: nam nec ingenio nec judicio cum Gallis & Anglis comparandi sunt Belgæ. At in ista universali sterilitate omnium ditissima & simul sapientissima dici meretur Respublica Belgica: nam qvod natura negat, industria abunde supplet. Jactant aliæ terræ suos qvæqve proventus: nil habet Hollandia, & omnia habet. Jactant aliæ gentes suas qvæqve virtutes & sublimes animi dotes; solum sensum communem habent Batavi, qvo tamen plura & utiliora perfecerunt, qvam ingeniorum acumine ac subtilitate alii. Præclara faciunt alii, Batavi majora; illi mirabilia, sed sæpe sine utilitate, hi utilia sine admiratione: illi velocius currunt, hi serpendo citius ad metam perveniunt: illi sensibus egregiis abundant, hi cum sensu suo communi minus errant. Si nihil fingere |121possuntpossunt]possunt] posunt A (pos- in custode legitur)possunt] posunt A (pos- in custode legitur) ipsi, aliorum opera studiose effingunt ac dextre imitantur: &, si in effingendis aliorum archetypis errant, in melius sæpe aberrant. Nam artes non solum feliciter imitantur, sed limant ac perfectiores reddunt; adeo ut hic vere dici possit:
*Omnia conando docilis solertia vincit.
Monstrat mira ista industria, qva paludes qvasdam in paradisum nitidissimis urbibus, vicis ac palatiis superbientem, transformarunt: qvicqvid industria humana effici qveat. Qvocunqve oculos circumflectas, opera occurrunt, qvæ in admirationem rapiunt. Hinc, cum *aliqvot ab hincab hinc]]ab hinc]] A; abhinc SS Kragelund (vide comm.)ab hinc] A; abhinc SS Kragelund (vide comm.) annis aggeres a vermibus corroderentur, in perpetuo versabar æstu, & qviescentis animo oberrabat ruina regionis, qvæ totius orbis decus ac ornamentum est. Industria surrexit ac crevit Respublica, industria stat, & deficiente industria solvetur ac corruet. Sunt, qvi valde ingeniosos putant Batavos ob satyras & salsa epigrammata, qvorum in hac regione ingens qvotannis esse solet proventus: at libere magis qvam ingeniose scribunt ac loqvuntur, id qvod fa|122cile apparet, si aculeata Gallorum ac Anglorum carmina cum Batavorum lusibus comparemus. Nam dici potest:
*Qvos natura negat, facit ecce! licentia versus.
Licentiam istam, qvæ in dictis ac scriptis Batavorum regnat, cum sale & ingenii acumine sæpe confundimus. Inde fit, ut præter meritum characterem hunc Batavis affingamus. Lusus tamen hujus gentis commendat Lingva Batavica, qvæ nativa est, Candida ac lepida, & comœdiis festivisqve operibus qvam tragœdiis aptior. Periculum facturus aliqvot abhinc annis, qvemnam successum sibi polliceri possent Comœdiæ meæ in alias lingvas versæ, primam Fabulam, scilicet StannariumStannarium]Stannarium] Stannanium A; Stannanium SS, Stannarium Kragelund Stannarium] Stannanium A; Stannanium SS, Stannarium Kragelund politicum Germanice ac Belgice reddi curabam. Versio Germanica langvida est visa; Belgica vero ipso archetypo festivior apparuit. At in rebus seriis & sublimibus stridet hæc Lingva, risumqve potius elicit, qvam affectus movet; id qvod innumeris exemplis e Tragœdiis Belgicis evincere facile possem.
*In Lingva Belgica excolenda diu desudarunt hujus Regionis Grammatici; at |123forsitan in eadem nimium studii ponunt: nam, dum puram reddere conantur, obscuram potius faciunt. Qvicqvid ab extraneis lingvis mutuatum est, in exilium pellunt; & cum desint vocabula Belgica, qvæ locum abeuntium supplebunt, nova qvotidie finguntur. Noti omnibus sunt termini technici, philosophici ac grammatici, cum ab omnibus gentibus fuerint adoptati; at hos solicite expungunt, ne contagio vocum peregrinarum puritas Lingvæ Belgicæ polluatur. Sed ita agendo ignota pro notis inducuntur: ex. gr. Præsens, Præteritum, Futurum, Nominativum, Genitivum, Subjectum, Objectum dum belgice reddunt, novæ finguntur voces, novi termini, qvibus Lingva Belgica ipsis Belgis redditur ignota & obscura. Vides hinc in nihilo agendo aut in monstris potius fingendis Grammaticos hujus Regionis occupari. Istam in republica grammaticali severitatem & intolerantiam merito miremur, cum in republica politica & ecclesiastica tolerantes adeo sunt Belgæ, ut cunctis Sectis & cunctis fere animalibus civitatem dare non dubitent. At Hollandia, qvæ toti gene|124ri humano communis patria est, communes cunctis aliis gentibus voces extorres agit.
Hollandis maxime aptari potest istud Poëtæ:
– – – *Parcum genus est patiensqve laborum
Qvæsitiqve tenax, & qvod qvæsita reservat.
Necessitas Reipublicæ nascentis svasit industriam, qvæ jam in naturam abiit. Nam omnium maxime industrii sunt Batavi, & nullos non labores subire recusant. Sunt qvi parsimoniam gentis improbant, sunt etiam, qvi laudant; qvi improbant, Tantalos dicunt Hollandos in ipsa rerum omnium affluentia sitientes ac esurientes: qvi laudant, causam laudandi hanc afferunt, nempe, cum sola industria ac parsimonia Respublica creverit, sola industria ac parsimonia stabit. Nam, cum aliæ gentes fructibus terræ, Batavi solis laborum fructibus ditescunt. Sunt tamen qvi modum non tenent, qviqve de futuro nimis soliciti genium defraudare videntur.
Idem qvod de industria & parsimonia Batavorum dictum est, dici qvoqve potest de decantato eorundem nitore. Nam |125terræ & aëris qvalitas necessitatem qvandam nitoris incolis imposuit. Sed nec hic modum tenent: nam dum pavimentum luto conspuere verentur, vasa argillacea in qvadris habent posita, in qvæ excrementa oris effundunt. Id qvod nauseam sæpe movet, adeo ut præ nimio nitore sordere videantur ædes Batavorum.
In usu qvoqve Herbæ Nicotianæ, qvem necessitas expressit, æqve extra limites vagantur Batavi: nam qvoniam in paludibus habitant ac aeremaerem]aerem] A; aërem SS, aerem Kragelund aerem] A; aërem SS, aerem Kragelund hauriunt humidum & caliginosum, fumum istius herbæ beneficum sibi existimarunt. Sed modum omnem excedunt. Nam in qvamcunqve domum intraveris,
– – crassa volvit caligine fumum.
Hinc si in macellis Belgicis velut Americanis caro humana venalis prostaret, caro Hollandica pro fumida carne venderetur.
Vehementiæ affectuum parum obnoxii sunt Belgæ: hinc frigus Hollandicum in proverbium abiit. Sunt qvi frigus istud in vitiis ponunt, cum affectus humani, ira scilicet & amor, virtutum aculei ac fomites sint. At inde fit, ut ne|126qve virtutes neqve vitia in hac gente maturescant. Si virtutibus heroicis destituuntur Belgæ, ignorant simul insanos amores, zelotypiam, vindictæ cupidinem & alias pravas inclinationes, qvibus vexantur pleræqve aliæ gentes. Fœminæ hic castissimæ sunt, multumqve adhuc verecundiæ ac rusticitatis antiqvæ retinent ac servant. Et violentus amor ad deliria & suspendia juvenes non adigit. Eandem qvoqve ob causam legibus potius qvam duellis lites terminantur: nam absurdum credunt Belgæ injuriam cum propriæ vitæ discrimine vindicare.
At in Reipublicæ administratione & curiis Judiciorum effectus maxime salutaris hujus frigoris cernitur. Lente & mature omnia ponderantur; at, cum limam subierint, prompte executioni dantur, adeo ut dubium, qvid laudem maximam meretur, cunctatio in decernendo an celeritas in exeqvendo. Ordo, qvem in minimis qvoqve rebus cernimus, tantus est, ut in admirationem & fere ecstasin advenas conjiciat: adeo ut Respublica hæc vere dicenda sit civitas bene constituta. Nonnullis tamen vitiis labo|127rat ipsa Reipublicæ forma; sed vitia sunt, qvæ in ipsa prima concoctione enata corrigi neqvierunt. Nam tumultuario opere & turbulentis temporibus formatum fuit systema istud Civitatum Fœderatarum, uti omnibus notum est. Notandus hic est plebis Hollandicæ insignis qvidam error, qvod penes se totam Reipublicæ potestatem putet, cum tamen a rerum administratione penitus sit exclusa, & paucæ Familiæ ad clavum sedeant.
Inter amphibia qvodammodo referri possunt Batavi: nam
– – – terras & æqvora miscent.
Cum nauticis ministeriis nauticos discunt mores. Nam vulgo rudes ac simplices sunt. Dantur qvidem hodie nonnulli, qvi Gallicas elegantias effingere conantur; sed, dum alienam naturam imitantur, amittunt propriam, Gallisqve non minus qvam popularibus ridiculi fiunt. Nam aut præpostere agunt, aut in excessu peccant. Affectata ista morum venustas in Legatis ac Plenipotentiariis maxime conspicua fuit, & sæpe cavillis ansam dedit. Ita cum anno 1653 duo Legati de Wit & van Wawern ad Conventum qven|128dam Lubecæ habendum convenerint, adventum pro more aliarum gentium Legatis nunciarunt, petentes simul, ut in malam partem non sumerent, qvod statim copiam sui facere non possent, cum opus esset aliqvot diebus ad interiora ædium componenda, & omnia nitida facienda, anteqvam Legatos extraneos intra ædes reciperent. Ita cum Carolus II. Rex Angliæ Ordinibus Hollandiæ objiceret negari sibi qvædam qvæ Cromvello concessissent, respondent, alia jam tempora esse, nam ad clavum tunc sedebat magnus Vir & omnibus metuendus.
Patet e perfunctoria hujus Gentis descriptione, Hollandos plus arti ac industriæ, qvam naturæ debere, eosdemqve solertia supplere, qvod natura negavit. Nam, si ingenii vires, judicii acumina & alias animi dotes spectes, nihil est, qvod in hac gente mireris. Multa qvidem Batavorum præclara sunt opera, ac tanta, qvæ paucæ aliæ gentes exæqvarint, sed fructus sunt industriæ, qvam necessitas plerumqve expressit.
Idem fere judicandum est de Germanis. Possunt & hi inter gentes istas nu|129merari, qvæ justum qvoddam medium tenent. Nam in nulla re excessum faciunt, nisi forte in edendo ac bibendo. Raro a regia via declinant, lentis ad metam tendunt gradibus, & tamen feliciter asseqvuntur. Virtutes, qvas exercent, raro ad heroismum progrediuntur. Fortes sunt; sed ad mortem cum Anglis non sponte currunt. Literas colunt, sed ad insaniam usqve non student. Laborum patientes sunt; sed major hic laborum modus, qvam in Hollandia: laborant Batavi, ut thesauros cumulent, Germani vero, ut honeste vivant; illi igitur nunqvam, hi vero per intervalla qviescunt. Hinc pleraqve, qvæ in hac gente notantur bona & mala, generi humano communia sunt. At si statum publicum, leges, jura & consvetudines qvasdam spectes, omnium gentium maxime paradoxa videtur Germanica. Forma Regiminis talis est, qvalem nulla alia gens excogitavit: nam nec ad Monarchiam, nec ad Aristocratiam, nec ad statum popularem aut mixtum referri potest. Hinc, si qværatur, qvænam hic forma regiminis obtineat, respondendum est: Germanicè |130regi Germaniam. Idem dicendum est de Legibus, Juribus ac Privilegiis: nam multi juribus ac privilegiis gaudent, qvorum exercitium interdicitur. Umbras ac titulos sectantur absqve corpore; res & dominia jactant, qvæ invisibilia sunt: jura in reliqvas gentes Europæas ostentant, qvæ nulla gens agnoscit. Romanos se dicunt, & nil cum Romanis habent commune. De Monarchia Qvarta adhuc in Germania florente magnifice loqvuntur; sed alii Imperium putant, qvod in solis Germanorum cerebris extat. Nam leges Romanæ, qvibus utuntur, tituli, formæ loqvendi, nominum pluralitas & alia, qvibus antiqvos Romanos imitantur, nil juris conferre creduntur. Sed hanc litem meam non facio, nec titulum tot seculorum præscriptione firmatum impugnare sustineo. De rei veritate persvasi videntur Germani, dum jura qvædam qvartæ Monarchiæ annexa sibi vindicant. At, dum fervide nimis Romanorum mores, consvetudines ac stylum exscribere conati sunt, in excessu peccarunt. Cives proscribere solebant illi; hi vero extraneos qvoqve proscri|131bunt: illi solos vivos, hi qvoqve mortuos; nam Bannus Imperii sæpe ad defunctos se extendit. Porro cùm tribus nominibus vulgo uterentur Romani, Germani consvetudinem hanc adoptantes, modum in imitando excedunt, vix octo aut decem nominibus contenti. Lingvæ Romanæ perversus est ordo, perversior imitando factus est Germanicæ: nam cum illi verbum plerumqve in fine ponunt, hi duobus sæpe aut tribus verbis periodum terminant: illi interpositione unius vocis adjectivum a substantivo sejungunt, hi vero sex vel septem voces interponunt. Tantus in imitando fuit fervor, ut ipsa vitia duplicaverint. At ad nævos potius ac errores, qvam ad vitia hæc referenda sunt. De vitiis vero ac virtutibus Germanorum loqvi supersedeo. Notarunt alii, Cereri & Baccho esse addictissimos. Vanas honorum umbras & nomina sine re aucupantur. Nam nulla fere gens est, cui tot nomina sine re, ac tot tituli sine dominio: nam sæpe non modo Dominos, sed & plenos Dominos (Gantz Herren) rei non existentis se vocant. Cætera honesti, strenui ac fideles sunt Germani. |132Præclara qvoqve eorundem in Literis sunt merita. Sunt qvi cum contemptu de Scriptis Germanorum loqvuntur, cum collectanea potius qvam opera ordine digesta videantur. Hanc litem meam non facio. Fateri debent ipsi censores, e fontibus Germanorum licet turbidis multa se hausisse. Nam, si aliæ qvædam gentes elegantius, Germani doctius scribunt. Infinitæ lectionis sunt Collectanea Germanorum, qvæ alii ordine disponunt pro suis operibus sæpe venditantes, atqve ita qvos culpant simul spoliant, id qvod ingratum non minus qvam iniqvum est, nisi se jure belli velint tueri, qvô qvicqvid ab hoste capimus, nostrum redditur. Qvi ingeniis destitutos credunt Germanos, ignorant Historiam Artificialem, qvæ de egregiis Germanorum Commentis testaturtestatur]testatur] testantur A testatur] testantur A .
Lingva Germanica per se dura ac difficilis, difficilior redditur affectata qvadam imitatione Lingvæ Romanæ, cum naturalem vocum ordinem turbent: nam, dum voces, qvas natura jungit, disjungunt, ultimaqve primis præponunt, efficitur, ut nihil intelligas anteqvam ad fi|133nem periodi veneris; &, cum periodi vulgo sint longæ, memoriâ excidunt antecedentiaantecedentia]antecedentia] an- antecedentia A (an- in fine lineae positum)antecedentia] an- antecedentia A (an- in fine lineae positum), priusqvam ad sententiæ terminum, qvi sæpe duobus vel tribus verbis regentibus clauditur, ventum sit, adeo ut lecta sæpe relegere cogaris. LegentiumLegentium]Legentium] Lege ntium A (Lege n- in fine lineae positum)Legentium] Lege ntium A (Lege n- in fine lineae positum) hanc carnificinam, majestatem lingvælingvæ]lingvæ] li ngvæ A (li n- in fine lineae positum)lingvæ] li ngvæ A (li n- in fine lineae positum) vocant Germani. At trahit sua qvemqve voluptas: hunc enim dulcia, illum subamara delectant;delectant;]delectant;] A; delectant: SS delectant;] A; delectant: SS vinum, qvod huic in deliciis est, illi nauseam movet. Et, cum de gustibus non sit disputandum, injuste litem movemus Polono, qvod non nisi putidas & olentes amat haleces; Anglo, qvod semicruda vescitur carne; Italo, qvod cantu dissono potius qvam harmonia delectatur: aliud alios movet; qvod illum repellit, hunc maxime trahit.
*Aurita gaudet Glaucopede Flaccus,
Et fruitur tristi Canius Æthiope.
Publius exiguæ sed flagrat amore Catellæ,
Et Cronius similem Cercopithecon amat.
Delectat Marium sed perniciosus Ichneumon,
Pica salutatrix sed tibi, LauseLause]Lause] Laufe A Lause] Laufe A , placet.
|134In historiis mentio fit Rustici cujusdam, qvi arbores circa villam suam sitas cædebat, cum aures illius cantu lusciniælusciniæ]lusciniæ] luciniæ A lusciniæ] luciniæ A offenderentur; & Scythici Imperatoris, cui hinnitus eqvi gratior erat svavissima harmonia. Gustum hinc Germanorum in Literis non improbo: dico tantum plerisqve aliis gentibus displicere.
Itali in varias gentes discerpti sub uno fasce comprehendi neqveunt: diversi enim pro varietate terrarum sunt mores, diversa ingenia; in eo tamen conveniunt, qvod, si paucos exceperis, Itali omnes sunt, ɔ: ii, qvi a virtute Majorum degenerârunt. Antiqvi fortes & imperterriti erant, hodierni imbelles ac timidi sunt. Illi hastis ac bipennibus rem gerebant: hi potius
– – – tenui pulmone rubetæ.
Illi cunctis gentibus imperarunt, hi cunctis gentibus serviunt. Illi cum solis armatis bella gerebant, hi ad adspectum armatorum trepidantes, solis uxoribus dominantur. Qvot Heroës peperit Italia antiqva, tot vappas (Poltroni) parit hodierna. Nihil est, in qvo conveniunt nisi in sola superstitione. Nam si porten|135ta Titi Livii cum Legendis Italorum conferantur, dubium est, utra sint absurdiora: qvoties lapides olim pluerint, toties cruentæ hodie jactantur hostiæ: & qvoties bos in Hetruria olim locutus sit, toties boves Itali i. e. Monachi miracula operantur. Ingenii tamen ac judicii acumine inter gentes Europæas eminent hodierni Itali: nam Pictorum, Sculptorum, Artificum & Poëtarum vera sedes est Italia. Sed in scriptis theologicis, philosophicis, moralibus & historicis nil sani coloris enitescit nec enitescere potest in regione, ubi sacra Inqvisitionum tribunalia compedes ingeniis nectunt. Tempore renascentium literarum caput rursus attollere cœpit Italia, qvô tanqvam ad Apollinis arcem confluebant omnes, qvi in Studiis humanioribus, artibus ac scientia militari instrui volebant. At meteora ista erant, qvæ subito disparuerunt. Hinc vitia ista, qvæ in hodiernis Italis notantur, e temporum potius circumstantiis, qvam e gentis indole fluunt. Redde pristina tempora, & antiqva, qvæ jam elangvet, revirescet virtus.
Cum Hispanis nulla mihi consvetudo |136fuit: hinc imaginem hujus gentis exhibere non sustineo. In indolem Hispanorum fusè commentati sunt alii autores, qvos exscribere nolo. Mores eorum qvos in itinere casu offendi, non displicuerunt: honesti enim mihi sunt visi ac taciturni, &, qvoniam ipse nec edo nec bibo, non horreo gentem, qvæ solâ aurâ vescitur. At, cum moræ impatiens sim, ominor molestos mihi fore Hispanos ob cunctationem huic genti propriam. Cunctatores eqvidem non improbo, laudo magis; nam facta ac scripta cunctando redduntur absoluta. At in excessu peccant nonnulli, æternis deliberationibus omnia perdentes. Cum Qvincto Curtio gallice reddendo triginta annos insumpserit Vaugelas, merito ab amico ob istam cunctationem reprehenditur. Vereor, ait ille, mutatam fore linguam Gallicam, anteqvam versionem absolves: ac proinde lepide illi applicat istud epigramma Martialis
Eutrapelus Tonsor dum circuit ora Luperci
Expingitqve genas, altera barba subit.
Ejusdem indolis est cunctatio Hispanica, qvæ proinde cavillis ansam dat.
|137In gentes Boreales, qvanqvam earundem indoles maxime mihi sit perspecta, commentari non sustineo: nam μικραίτιοι sive ὀξύχολοι sunt septentrionales homines, leviqve de causa expostulant. Igitur cum in gentis descriptione necesse est, ut tam vitiorum, qvam virtutum conspectus detur, spartam hanc, illis, qvibus pruriunt scapulæ, relinqvo.
 
 
 
xxx
xxx